Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

IX. De igne gehennali

Ignis gehenne nec lignis nutritur nec flatu succenditur, sed a Deo creatus est inextinguibilis ab origine mundi. Sicut scriptum est: Devorabit eum ignis qui non succenditur. Creditur autem esse sub terris, secundum illud propheticum: Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui. Sed et omnis locus reprobis est penalis, qui semper secum deferunt cruciatum et ubique contra se tormentum incurrunt: Producam, inquit, ignem de medio tui, qui comedet te. Ignis autem gehenne semper ardebit, et nunquam lucebit: semper uret, et nunquam consumet: semper afficiet, et nunquam deficiet. Est enim apud inferos summa tenebrarum obscuritas, immensa penarum acerbitas, infinita miseriarum eternitas. Ligatis, inquit, manibus et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium.

Singula membra pro suis peccatis propria sustinebunt tormenta, ut in eo puniantur in quo peccaverunt. Scriptum est enim: Per que peccat homo, per hec et torquetur. Unde qui lingua peccaverat, cruciabatur in lingua. Propter quod ipse clamabat: Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Per digitum intelligitur operatio, digitis enim operamur. Quasi dicat: Si minimum operum Lazari haberem, minorem penam sentirem.