Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Aelredus Rievallensis
De Amicitia

CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda.

Galterus.

Fere in illorum cado sententiam qui amicitiam dicunt esse cavendam, rem videlicet plenam sollicitudinis atque curarum, nec timoris vacuam, multis etiam obnoxiam doloribus. Nam cum unicuique satis super que sit sui curam gerere, incautum dicunt se sic aliis obligare, ut necesse sit eum multis implicari curis et affligi molestiis. Nihil praeterea difficilius aestimant, quam amicitiam usque ad diem vitae extremum permanere; turpe que nimis sit post initam amicitiam rem in contrarium verti. Unde tutius iudicant sic quemquam amare, ut possit odire cum velit; sic amicitiae laxandas habenas, quas vel astringat cum velit, vel remittat.


Gratianus.

Frustra igitur tu in loquendo, nos in audiendo laboravimus, si tam facile ab amicitiae tepuerimus appetitu; cuius nobis fructum tam utilem, tam sanctum, tam acceptum Deo, perfectioni tam vicinum, tam multipliciter commendasti. Sit illius ista sententia, cui placet sic amare hodie ut cras oderit; sic amicus omnibus esse, ut nulli sit fidus; hodie laudans, cras vituperans; hodie blandiens, cras mordens; hodie paratus ad oscula, cras ad opprobria promptus; cuius amor vili pretio comparatur, levissima recedit offensa.


Galterus.

Felle putabam carere columbas. Verumtamen haec istorum sententia, quae sic displicet gratioso, qualiter refelli possit, edicito.


Aelredus.

Pulchre de his Tullius: "Solem, inquit, e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita tollunt, quia nihil a Deo melius habemus, nihil iucundius" (De Amicitia, n. 47). Qualis sapientia amicitiam detestari, ut sollicitudinem caveas, curis careas, exuaris timore; quasi virtus ulla sine sollicitudine, vel acquiri possit vel servari. Ita ne in te, sine tua magna sollicitudine, aut prudentia contra errores, aut temperantia contra libidines, aut iustitia contra malitiam, aut fortitudo contra ignaviam pugnat? Quis, rogo, hominum maxime adolescentium, sine dolore maximo vel timore tueri pudicitiam, vel lascivientem refrenare valet affectum? Stultus Paulus qui noluit sine aliorum cura et sollicitudine vivere; sed intuitu caritatis, quam virtutem maximam credidit, infirmabatur cum infirmis, urebatur cum scandalizatis (II Cor. XI, 28 et 29). Sed et tristitia illi magna erat, et continuus dolor cordi eius, pro fratribus suis secundum carnem (Rom. IX, 2). Deserenda igitur illi caritas erat, ne sub tot timoribus ac doloribus viveret; nunc quos genuerat, iterum parturiens; nunc fovens ut nutrix, nunc ut magister corripiens; nunc timens, ne sensus illorum a fide corrumperentur; nunc cum multo dolore, multis que lacrimis ad paenitentiam provocans; nunc eos qui non egerunt paenitentiam lugens. Videtis quomodo virtutes auferre nituntur e mundo, qui comitem illarum sollicitudinem e medio tollere non formidant. Stulte Chusi arachites amicitiam quae erat ei cum David tanta fide servavit, ut sollicitudinem securitati praeferret; mallet que amici participari doloribus, quam parricidae gaudiis honoribus que dissolvi?

Ego eos non tam homines quam bestias dixerim, qui sic dicunt esse vivendum, ut nulli consolationi sint; nulli etiam oneri vel dolori; qui nihil delectationis ex alterius bono concipiant, nihil amaritudinis sua aliis perversitate inferant, amare nullum, amari a nullo curantes. Absit enim ut eorum quemquam amare concesserim, qui amicitiam quaestum putant; tunc se solis labiis profitentes amicos, cum spes alicuius commodi temporalis arriserit; vel cum amicum cuiuslibet turpitudinis ministrum facere temptaverit.


Galterus.

Cum igitur certum sit multos amicitiae similitudine falli, expone, quaeso, cuiusmodi amicitias cavere, quas appetere, colere et conservare debeamus.


Aelredus.

Cum dictum sit eam nisi inter bonos non posse subsistere, facile tibi est pervidere nullam amicitiam quae bonos dedeceat recipiendam.


Gratianus.

Sed nos fortasse in hac discretione, quid deceat vel non deceat, caligamus.


Aelredus.

Geram vobis morem, et quae mihi occurrerint fugiendae, breviter annotabo.