Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

V. De tristi memoria dampnatorum

Vindicta carnis impii vermis et ignis. Uterque duplex: interior, qui rodit et urit cor, exterior, qui rodit et urit corpus. Vermis, inquit, eorum non morietur, et ignis non exstinguetur. Dabit Dominus ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.

Vermis conscientie tripliciter lacerabit: affliget memoria, turbabit penitentia, torquebit angustia. Venient enim in cogitatione peccatorum suorum timidi et transducent illos ex adverso iniquitates eorum, dicentes: Quid profuit nobis superbia? et iactantia divitiarum quid contulit nobis? Transierunt illa omnia tanquam umbra et sicut navis que pertransit fluctuantem aquam, cuius cum preterierit non est invenire vestigium. Sic et nos: nati continuo desinimus esse virtutisque signum nullum valemus ostendere, sed in malignitate nostra consumpti sumus. Cum ingenti turbatione recogitabunt que cum nimia delectatione gesserunt, ut stimulus memorie pungat ad penam quos aculeus nequitie stimulavit ad culpam.