Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

III. De adventu Christi ad diem mortis cuiuslibet hominis

Videt etiam tam bonus quam malus, antequam anima egrediatur de corpore, Christum in cruce positum. Malus videt ad confusionem, ut erubescat se non esse redemptum sanguine Christi, sua culpa exigente. Unde de malis dicitur: Videbunt in quem pupugerunt, quod intelligitur de adventu ad iudicium et de adventu ad diem mortis. Bonus vero videt ad exultationem. Et hoc habemus ex verbi apostoli qui ait: Usque in diem adventus Domini nostri Jesu Christi: id est in diem mortis, quando apparet tam bonis quam malis Christus in cruce positus. Et ipse Christus de Iohanne evangelista ait: Sic eum volo manere donec veniam. Sic scilicet in virginitate perseverantem, donec veniam ad obitum ipsius.

Quatuor namque leguntur adventus Christi. Duo visibiles: in carne primus, ad iudicium secundus. Et duo invisibiles: primus in mente per gratiam, unde: Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus; alter in obitu uniuscuiusque fidelis, unde Iohannes: Veni domine Iesu. Unde dicitur obitus, quia obviam venit ei Christus.