Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

II. De doloribus quos mali patiuntur in morte

Mali siquidem quatuor dolores patiuntur in morte. Primum dolor est angustia corporea, tanta et tam gravis quanta vel qualis nec fuit, nec est in presenti vita ante dissolutionem illam. Quod in quibusdam, etsi non in omnibus apparet, pre nimio dolore seipsos discerpentibus. Fortis enim et incomparabilis est violentia, quando nexus illi et physicales nodi inter corpus et animam disrumpuntur. Unde propheta lamentando ait: Circumdederunt me dolores mortis. Nota: Circumdederunt me. Non est membrum, non est articulus in corpore quod penitus non involvatur illo inexplicabili dolore.

Secundus dolor est, quando iam plene defatigato corpore et suis exhausto corpore viribus, anima multo liberius videt tunc in momento occurrere omnia opera bona vel mala que fecit, que omnia reducuntur ante oculos interiores. Dolor iste tantus, et retractio ista tam gravis est, quod anima plurimum turbata cogitur quasi seipsam odisse. Unde dicitur: Torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Nota: torrentes cum multo impetu veniunt et videntur diruere omnia, ita in morte videbit malus omnia subito que ante fecit opera bona vel mala.

Tertius dolor est, quando anima iam incipit tam iuste diiudicare et sibi in iniquitatibus suis singularia et gehenne debita tornmenta videt imminere. Unde dicitur: Circumdederunt me dolores mortis etc..

Quartus dolor est, quando anima adhuc in corpore posita videt spiritus malignos ad rapiendum se paratos, ubi tantus dolor est et timor, quod misera anima, licet extincta, quandiu potest refugiat et tempus sue captivitatis redimat antequam de corpore exeat.