Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

I. De dampnabili humane conditionis egressu

Non est qui de cordis munditia valeat gloriari, quoniam in multis offendimus omnes. Et si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est. Quis est qui valeat illud dicere cum apostolo: Nichil michi conscius sum, non tamen in hoc iustificatus sum?. Quis est hic et laudabimus eum?. Ecce inter sanctos nemo est immutabilis, celi non sunt mundi in cospectu eius, et in angelis suis repperit pravitatem. Quanto magis abhominabilis est homo et inutilis, qui bibit quasi aquam iniquitatem?.

Penituit Deum quod hominem fecisset in terra, eo quod multa esset hominum malitia super terram et cuncta cogitatio hominis omni tempore ad malum intenta, et ideo tactus dolore cordis intrinsecus delevit hominem quem creavit. Porro, superhabundavit iniquitas et refriguit caritas multorum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

Tota pene vita mortalium mortalibus est plena peccatis, ut vix valeat inveniri qui non deivet ad sinistram, qui non revertatur ad vomitum, qui non computrescat in stercore suo. Qui potius gloriantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis. Repleti sunt omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, pleni invidia, homicidiis, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosi, superbi, elati, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositi, sine affectione, absque federe, sine misericordia. Talibus et peioribus mundus iste repletus habundat hereticis et scismaticis, perfidis et tyrannis, simoniacis et ypocritis, ambitiosis et cupidis, raptoribus et predonibus, violentis et exactoribus, usurariis et falsariis, impiis et sacrilegis, proditoribus et mendacibus, adulatoribus et fallacibus, garrulis et versutis, gulosis et ebriosis, adulteris et incestuosis, mollibus et immundis, pigris et negligentibus, vanis et prodigis, impetuosis et iracundis, impatientibus et inconstantibus, veneficis et auguribus, periuris et execratis, presumptuosis et arrogantibus, incredulis et desperatis, demum universis vitiis irretitis. Porro, sicut deficit fumus deficient, et sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.