Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XIII

Itaque posteaquam missum est a Mediolanio Romam ad praefectum urbis, ut illi ciuitati rhetoricae magister prouideretur, inpertita etiam euectione publica, ego ipse ambiui, per eos ipsos Manichaeis uanitatibus ebrios quibus ut carerem ibam, sed utrique nesciebamus ut dictione proposita me probatum praefectus tunc Symmachus mitteret. et ueni Mediolanium ad Ambrosium episcopum, in optimis notum orbi terrae, pium cultorem tuum, cuius tunc eloquia strenue ministrabant adipem frumenti tui, et laetitiam olei, et sobriam uini ebrietatem, populo tuo. ad eum autem ducebar abs te nesciens, ut per cum ad te sciens ducerer. suscepit me paterne ille homo dei et peregrinationem amare coepi primo quidem non tamquam doctorem ueri, quod in ecclesia tua prorsus desperabam, sed tamquam hominem benignum in me. studiose audiebam disputantem in populo, non intentione, qua debui, sed quasi explorans eius facundiam, utrum conueniret famae suae, an maior minorue proflueret, quam praedicabatur; et uerbis eius suspendebar intentus, rerum autem incuriosus et contemptor adstabam: et delectabar sermonis suauitate, quamquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque mulcentis, quam Fausti erat, quod attinet ad dicendi modum. ceterum rerum ipsarum nulla conparatio: nam ille per Manichaeas fallacias aberrabat, ille autem saluberrime docebat salutem. sed longe est a peccatoribus salus, qualis ego tunc aderam. et tamen propinquabam sensim, et nesciens.