Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Aelredus Rievallensis
De Amicitia

CAPUT VII. Amicitia quid.

Gratianus.

Amicitia haec, ut video, non est popularis, nec qualem eam somniare consuevimus.

Nescio quid hic Galterus hactenus senserit; ego aliud nihil amicitiam esse credidi, quam inter duos voluntatum identitatem, ut nihil velit unus quod alter nolit; sed tanta sit inter utrosque in bonis malis que consensio, ut non spiritus, non census, non honor, nec quidquam quod alterius sit, alteri denegetur, ad fruendum pro voto et abutendum.


Galterus.

Longe aliud in priori dialogo memini me didicisse, ubi ipsa diffinitio amicitiae posita et exposita, merito ad eius fructum altius inspiciendum me vehementius animavit. De qua sufficienter instructi, certam nobis metam, quatenus debeat amicitia progredi, cum diversorum diversa sententia sit, petimus praefigi. Sunt namque quidam qui contra fidem, contra honestatem, contra commune bonum vel privatum, favendum putant amico. Quidam solam fidem detrahendam iudicant, caetera non cavenda. Alii pro amico contemnendam pecuniam, expuendos honores, maiorum inimicitias subeundas, exilium censent etiam non fugiendum; se ipsum, in quibus non obsit patriae, nec contra fas alium laedat, etiam in inhonestis et turpibus exponendum. Sunt et qui hanc metam in amicitia constituunt, ut unusquisque, sicut erga seipsum, sic et afficiatur erga amicum. Quidam amico in omni beneficio vel obsequio vicem rependere, satis dare amicitiae credunt. Mihi sane nulli horum esse cedendum, hac nostra collatione satis persuasum est. Unde aliquam certam mihi in amicitia metam a te opto constitui; maxime propter hunc Gratianum, ne forte secundum nomen suum ita velit esse gratiosus, ut incaute fiat vitiosus.


Gratianus.

Haud ingrate hanc tuam pro me accipio sollicitudinem; nisi tamen sitis audiendi praepediret, forte iam nunc tibi redderem talionem. Sed quid potius ad tuas inquisitiones respondere velit, pariter audiamus.


Aelredus.

Certam in amicitia metam Christus ipse praefixit: maiorem hac, inquiens, dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ecce quousque tendi debet amor inter amicos, ut scilicet velint pro invicem mori. Satis ne vobis istud?


Gratianus.

Cum maior esse non possit amicitia, cur non satis sit?


Galterus.

Quid si pessimi quique vel ethnici in consensu facinorum et flagitiorum sic se diligant, ut velint pro invicem mori, eos ne ad summam amicitiae conscendisse fatebimur?


Aelredus.

Absit; cum inter pessimos amicitia esse non possit.


Gratianus.

Describe nobis, quaeso, inter quos vel oriri potest, vel servari.


Aelredus.

Breviter dico. Inter bonos oriri potest, inter meliores proficere, consummari autem inter perfectos. Quamdiu enim quemquam ex studio malum delectat, quamdiu honestis inhonesta praeponit, quamdiu ei voluptas gratior est puritate, temeritas moderatione, adulatio correptione; quomodo ad amicitiam vel aspirare eum fas est, cum ortus eius ex virtutis opinione procedat? Difficile igitur, immo impossibile tibi est, vel initia eius degustare, si fontem de quo oriri potest, nescieris. Foedus est enim amor, nec amicitiae nomine dignus, quo turpe aliquid exigitur ab amico, quod necesse est eum facere, qui necdum vitiis aut sopitis aut depressis, ad quaelibet illicita, vel illicitur vel impellitur. Unde illorum detestanda sententia est, qui contra fidem et honestatem pro amico aestimant faciendum. Nulla enim excusatio peccati est, si amici causa peccaveris. Protoplastus Adam salubrius praesumptionis arguisset uxorem; quam, gerendo ei morem, vetitum usurpasset. Multo etiam melius servi regis Saul fidem domino servaverunt, contra eius imperium manum sanguini subtrahentes, quam Doech idumaeus, qui regiae crudelitatis minister, Domini sacerdotes sacrilegis manibus interfecit. Ionadab quoque amicus Amon, laudabilius amici prohibuisset incestum, quam quo potiretur optato consilium praebuisset (II Reg. XIII, 5). Sed nec amicos Absalon amicitiae virtus excusat, qui perduellioni praebentes assensum, contra patriam arma tulerunt. Et ut ad haec nostra tempora veniamus, multo certe felicius, Otto Romanae cardinalis Ecclesiae, ab amicissimo suo recessit Guidone, quam Iohannes suo adhaesit in tali schismate octoviano. Cernitis igitur, nisi inter bonos amicitiam stare non posse.


Galterus.

Quid igitur nobis cum amicitia, qui boni non sumus?


Aelredus.

Ego bonum non ita ad vivum reseco, ut quidam qui neminem volunt esse bonum, nisi eum cui ad perfectionem nihil desit. Nos hominem bonum dicimus, qui secundum modum nostrae mortalitatis, sobrie et iuste et pie vivens in hoc saeculo, nihil a quolibet inhonestum petere, nec rogatus velit praestare. Inter tales profecto amicitiam oriri, a talibus conservari, in talibus perfici posse non ambigimus. Nam qui vel fidem, vel patriae periculum, vel alterius contra ius et fas laesionem excipientes, semetipsos amicorum exponunt libidini, eos non tam stultos dixerim quam insanos; qui parcentes aliis, sibimet non aestimant esse parcendum; et aliorum providentes honestati, suam infeliciter produnt.