Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 137

[1] Hec CERA -e, unde cerulus -a -um flavus ad instar cere, viridis, niger, glaucus; proprie quidem est cerulum viride cum nigro ut est mare; unde ceruleus -a -um. [2] Item a cera cereus -a -um, quod fìt de cera, et hic cerarius -rii, qui facit vel vendit ceram vel qui in ea operatur, et hic cereus -ei, unde hic cereolus diminutivum, [3] et per compositionem hic primicerius -rii qui primum cereum portat ante episcopum vel regem de dignitate, unde hec primiceria eius dignitas, et hic ceroferarius qui cereum portat, ut acolitus, vel qui defert ad vendendum. [4] Item a cera hec Ceres -ris dea frumenti, sed melius dicitur a creandis frugibus, sicut postea dicetur, et hoc ceroma -tis quoddam unguentum, quedam confectio ex multis herbis qua palestrite capillos suos inungebant ut essent labiliores, unde Iuvenalis (6, 246-47) 'femineum ceroma quis nescit', unde ceromaticus -a -um, idest ceromate unctus, Iuvenalis (3, 68) 'et ceromatico fert niceteria collo'; [5] et hoc cerotum -ti, idem vel commixtio herbarum et unguentorum, hec cerusa -e quoddam genus coloris; [6] et hee cerimonie -niarum festa facta cum cereis, vel dicuntur cerimonie quasi carimonie a carendo quibusdam escis quibus olim Iudei in festis abstinebant, vel quia homines carent usu illarum rerum que in sacrifìciis divinis conferuntur, et inde cerimonia -orum ipsa sacrifìcia, et hic et hec cerimonialis et hoc -le, idest festus vel religiosus, divinus, sanctus vel sacrifìcativus. [7] Item a cera hee ceraunie -niarum vites vel uve quia sint subrubee ut cera, vel a ceraunos, quod est fulmen, quia rubeant ut ignis, ut postea dicetur. [8] Item a cera ceratus -a -um, et differt a cereus -a -um: cereum est quod totum ex cera constat, ceratum quod litum vel incrustatum est cera, unde et cerate dicuntur tabule in quibus scribitur; et cero -as idest cera implere vel linire, et componitur incero -ras pro eodem, et producit hanc sillabam 'ce'. [9] Item a cera et ago -gis per compositionem hic cereasius -sii, idest pistor, qui ad modum cere deducit pastam, et hic ceramius idest figulus, qui sicut ceram ita fìngit argillam, et componitur ab eisdem vel a cera et limus. [10] Item a sine et cera componitur sincerus -a -um, et hic et hec sinceris et hoc -re in eodem sensu, idest sine cera, idest sine molline et flexibilitate, scilicet purus, constans, firmus, mundus, sine vitiis. Quod autem dicitur sincerus vel sinceris quasi sine carie, ethimologia est et non compositionis ostensio. [11] Caveat ergo sibi quilibet in accentuando ista nomina: habet enim utrumque accentum acutum super penultimam; est enim producta penultima in utroque. Quod in sincerus penultima producatur, patet ilio versu Oratii (epist. 1,2, 54) 'sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit'; quod in sinceris penultima similiter producatur, patet ilio versu Virgilii in Moreto 'subsedit sincere foraminibusque liquatur emundata ceres'. [12] Ecce, non potest dici quod sincere sit ibi adverbium a sincerus, falsus enim versus esset, sed est terminano neutri generis istius nominis sinceris, et secundum quosdam ponitur ibi adverbialiter, sed melius legitur ibi nominaliter. [13] Male igitur sine omni excusatione dicitur sinceris penultima correpta, et accentu posito super antepenultimam; est enim ponendus super penultimam procul dubio. Si ergo versus ab aliquo magistro vel potius discolo factus ex solo defectu scientie inveniatur, in quo sinceris penultimam corripiat, abiciatur cum suo auctore 'de libro vite et cum iustis non scribatur'. Sed si quis velit has et alias dictiones de quarum accentu dubitatur recte accentuare, consulat opusculum quod de earum accentu conscripsimus. [14] Et sincerus et sinceris comparatur, unde hec sinceritas -tis, idest puritas 'sine fermento malitie et nequitie'.