Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VII

Nam posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere putaueram, satis apparuit, desperare coepi posse mihi eum illa, quae me mouebant, aperire atque dissoluere; quorum quidem ignarus posset ueritatem tenere pietatis, sed si Manichaeus non esset. libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis de caelo et de sideribus et sole et luna: quae mihi eum, quod utique cupiebam, conlatis numerorum rationibus, quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent, ut Manichaei libris continebatur, an certe uel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse iam non arbitrabar. quae tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. nouerat enim se ista non nosse, nec eum puduit confiteri. non erat de talibus, quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere et dicentes nihil. iste uero cor habebat, etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad se ipsum. non usquequaque imperitus erat imperitiae suae, et noluit se temere disputando in ea coartari, unde nec exitus ei ullus nec facilis esset reditus. etiam hinc mihi amplius placuit: pulchrior est enim temperantia confitentis animi, quam illa, quae nosse cupiebam. et eum in omnibus difficilioribus et subtilioribus quaestionibus talem inueniebam.

Refracto itaque studio, quod intenderam in Manichaei litteras, magisque desperans de ceteris eorum doctoribus, quando in multis, quae me mouebant, ita ille nominatus apparuit, coepi cum eo pro studio illius agere uitam, quo ipse flagrabat in eas litteras, quas tunc iam rhetor Karthaginis adulescentes docebam; et legere cum eo, siue quae ille audita desideraret, siue quae ipse tali ingenio apta existimarem. ceterum conatus omnis meus, qui proficere in illa secta statueram, illo homine cognito prorsus intercidit; non ut ab eis omnino separarer, sed quasi melius quicquam non inueniens eo, quo iam quoquo modo inrueram, contentus interim esse decreueram, nisi aliquid forte, quod magis eligendum esset, eluceret. ita ille Faustus, qui multis laqueus mortis extitit, meum quo captus eram relaxare iam coeperat nec uolens nec sciens. manus enim tuae, deus meus, in abdito prouidentiae tuae, non deserebant animam meam, et sanguine cordis matris meae per lacrimas eium diebus et noctibus pro me sacrificabatur tibi, et egisti mecum miris modis. tu illud egisti, deus meus. nam a domino gressus hominis diriguntur, et uiam eius uolet. aut quae procuratio salutis praeter manum tuam reficientem quae fecisti?