Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 83

[1] BONUS -a -um est primitivum vel derivatur a venus, et dicitur bonus quasi vonus a venustate corporis; postea ad animum est hoc nomen translatum: eum enim bonum dicimus cui non prevalet malum, eumque optimum qui peccat minimum; [2] et a bonus hec bonitas, et bellus -a -um diminutivum, idest aliquantulum bonus, et comparatur bellior -simus, unde belle -lius -sime adverbium; [3] et bellulus -a -um diminutivum belli, a quo bellatulus -a -um diminutivum belluli, idest aliquantulum bellulus, unde Plautus 'bella bellatula est' inquit; et a bellus hoc bellarium -rii, idest omne genus cibi secunde mense sicut sunt poma et nuces que extremius afferuntur; [4] prima quidem mensa est carnium, secunda est fructuum, sed carnes prevalent fructibus, ideoque bellarium sumitur a diminuto ut notetur diminutio bonitatis, unde Macrobius in Saturnalibus 'adhuc dicente Furio secunde mense ablata sunt bellaria'. Hinc etiam Varro ait 'bellaria ea maxime sunt mellita, que mellita non sunt'. [5] Item a bonus bene adverbium, unde benignus -a -um, idest bene ignitus, et est ethimologia et non compositio, quod comparatur -gnior -simus, unde benigne -ius -sime adverbium, et hec benignitas -tis, et differì a bonitate; [6] benignitas enim est virtus sponte ad benefaciendum exposita lenis, blanda, dulcis alloquio et sua cunctos invitans dulcedine, sed bonitas quidem benefacere et prestare quod poscitur parata est, non tamen novit suavis esse consortio et sua cunctos invitare dulcedine; [7] et inde benignus et bonus videntur distare sed non multum, quia uterque est ad benefaciendum expositus, sed in hoc differt, quia potest esse bonus et tristior et bene quidem facete quod petitur, non tamen suavis esse novit consortio, sed benignus sua cunctos novit invitare dulcedine et dulcis esse alloquio; [8] et a bene vel bonus beo -as, verbum activum, idest remunerare vel beatum facete, et inde beatus -a -um, et est beatus cui omnia suppetunt ad votum, ille qui habet que vult et non ea que non vult et nichil mali vult, [9] et dicitur beatus quasi bene aptus vel bene auctus, et comparatur -tior -simus, unde beate -tius -sime adverbium, et hec beatitudo, et hec beatitas idem; [10] unde Augustinus De civitate Dei, in decimo (10, 30, 62) 'alternante semper beatitate et miseria', et beatulus -a -um diminutivum, idest aliquantulum beatus, unde Persius 'tandemque beatulus alto compositus lecto', et per compositionem beatifico -as, verbum activum, et hinc verbalia; [11] beo componitur transbeo -as, idest ultra alios beatum facere, unde hec trabea genus vestis imperialis qua soli imperatores utebantur, quasi transbea, quia ultra alios beatum designabat, unde trabeatus -a -um idest trabea indutus, unde legitur quod Dominus noster Christus indutus fuit trabea carnis, idest regia veste carnis; trabea autem dicitur porticus tuta. [12] Bene componitur cum facio et dicitur benefacio -cis neutrum verbum, unde beneficus -a -um, et hic et hec et hoc beneficens -tis et utrumque comparatur -cior -simus et -centior -simus, sed istorum positivum, scilicet beneficens, et comparativum et superlativum illius positivi, scilicet beneficus, absoluerunt, [13] ideoque ex hoc positivo beneficus et ex comparativo et superlativo illius positivi beneficens est facta quedam irregularis comparano: beneficus, -centior, -tissimus; et a beneficus hoc beneficium, et a beneficens hec beneficentia. [14] Item a benefacio hic benefactarius -rii, idest ille qui pro munere sibi impenso bene facit; componitur quoque bene cum lingua et dicitur benelinguatus -a -um, idest eloquens et facundus, et cum volo et dicitur benivolus -a -um, et hic et hec et hoc benivolens -tis, unde hec benivolentia; [15] et a bene vel bonus dicitur hic bolus, idest morsellus, et bolus iactus; secundum quod dicitur pro morsello, dicitur bolus quasi bene olidus, et est ethimologia non compositio, unde Terentius 'bolum michi tantum esse ereptum e faucibus tam subito crucior'; [16] unde hic boletus idest fungus, et hic bolona idest redemptor taberne, et hic bolo -nis qui diversa genera piscium vendit, et hec bolida honor magnus, et hec boia palma manus; [17] bolus componitur cum crucio -as et dicitur hoc crucibolum -li, idest lucerna ad quam vigilamus quia cruciet bolum, idest morsellum sepi, et cum thus -ris et dicitur hoc thuribolum, quia bolus thuris in eo ponatur, vel quia thus ibi mordetur et crematur; [18] et cum sin, quod est cum, idest simul, et dicitur hoc simbolum, idest bolus et morsellus singulorum, scilicet collatio singulorum; [19] et interpretatur simbolum, signum vel cognitio vel collatio vel pecunia collata, ideo quia singuli ponunt ibi morsellum suum, unde 'credo in Deum' dicitur simbolum Apostolorum quia quilibet, in faciendo illud, posuit ibi morsellum suum; [20] unus enim dixit: 'Credo in Deum Patrem Omnipotentem' et alter adiunxit 'et in Jesum Christum' et cetera. Item signum vel cognitio interpretatur, quia discessuri Apostoli ad predicandum in gentibus, hoc sibi per predicationis signum vel indicium imposuerunt. [21] Item bolus componitur cum dia, quod est duo, et dicitur diabolus, quasi duplex morsellus; mordet enim animam et corpus, vel diabolus ebrayce dicitur deorsum fluens, quia superbie pondere deorsum corruens cecidit, sed grece dicitur criminator, quia crimina in que ipse illicit ad Deum referat, vel quia electorum innocentiam criminibus fìctis accuset; unde diabolicus -a -um. [22] Bonus comparatur irregulariter, melior, optimus et a melius addita -culus fìt meliusculus -a -um diminutivum, idest aliquantulum melior, et melioro -as verbum activum; [23] et ab optimus hic et hec optimas et hoc -te, et sunt optimates optimi et maiores, et optime et optimatim adverbia, idem sunt; [24] et a bono hoc bellum per antifirasin, unde bellulum diminutivum, idest parvum bellum, et bellicus -a -um, et bellicosus -a -um, et bellaticius -a -um, et hic et hec et hoc bellax in eodem sensu, et bellax comparatur -lacior -simuS, unde bellaciter -cius -sime adverbium, et hec bellacitas -tis; similiter bellicosus comparatur. [25] Et a bellum hec Bellona dea belli et bello -as verbum neutrum et numquam deponens, et componitur debello -as idest expugno, et est activum, unde debellatorius -a -um; [26] et hic et hec debilis et hoc -le, quia facile debellatur; vel componitur a de et bilis, quod est humor affìciens corpus, quasi per bilem factus fragilis et deorsum a viribus, et comparatur -bilior -simus, unde debiliter -lius -sime adverbium, et hec debilitas -tis, et debilito -as verbum activum. [27] Item a bellum hec belua quia apta sit bellis vel a baio -as quasi balua, unde belluinus -a -um, et bellutus -a -um idest turpis et belue similis, et hec belues -is idest egestas, que solet contingere per vastationem belue. [28] Bellum componitur hoc duellum et hoc duellium quasi dubellum, idest duorum bellum; unde hic duellator -ris idest qui duellum peregit, unde Plautus in Captivis 'domi bellique duellatores optumi', et hic duellio -nis, idest pugil, qui edam hic duellis dicitur; [29] quod componitur et dicitur perduellis -lis, idest ille qui durat in duello, unde Prudentius in Ymnis 'venire in arma pugil qui perseverat perduelles nuntiat'. [30] Item bellum componitur belliger -a -um, unde belligero -as ver-bum neutrum, idest bellare, et hic et hec rebellis et hoc -le, unde hec rebellio -nis et hoc rebellium in eodem sensu, idest repulsio et resistimentum, et rebello -as verbum neutrum, idest resistere, [31] et hic et hec imbellis et hoc -le idest enervis, fragilis, debilis, unde hec imbellia -e idest debilitas, unde Macrobius De Saturnalibus 'Hanibal considerans ignaviam imbelliamque militum pretiose armatorum credo, inquit, eos posse subiugare Romanos etsi avarissimi sint'. [32] Et hic et hec bellipotens pro deo vel dea belli; et hic et hec et hoc bellipotens pro potenti et forti in bello, et hec bellicrepa -pe quoddam genus ludi factum cum armatis. Et nota quod quidam dicunt quod olim bellum dicebatur duellum a duo, quia due sunt partes dimicantium, vel quia alterum faciat victorem alterum victum; [33] postea, detracta 'd' et 'v' mutata in 'b', dictum est bellum, et differt bellum a pugna et prelio: pugna est que fit cum pugnis, prelium primus conflictus, bellum totus conflictus. Item bellum dicitur universum, ut punicum, quia totum tempus guerre dicitur bellum. Huius partes sunt pugne, ut cannensis. [34] Item in una pugna multa sunt prelia, aliud enim in cornibus, aliud in media, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur totum est, pugna unius diei, prelium pars pugne. Item bellum et tumultus differunt, quia bellum est contra hostes, tumultus qui civili sedinone concitatur. [35] Nam seditio est discessio civium, dieta quia seorsum alii ad alios eant. Alii dicunt discessionem animorum seditionem vocari, quam Greci diastasin vocant. [36] Item bellum potest esse ubi tumultus non sit, tumultus autem sine bello esse non potest. Quid est enim aliud tumultus nisi perturbano tanta ut maior timor oriatur? Unde et dicitur tumultus quasi timor multus et est gravius tumultus quam bellum quia in bello vocationes valent, in tumultu non valent.