Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 82

[1] BOLE idest sententia sicut bele dicitur mens, et componitur cum sios, quod lingua eolica dicitur deus, et fìt Sibilla quasi sios bole vel bele, idest divina sententia vel dei mens, et est nomen appellativum Sibilla, quasi prophetissa, et fuerunt X Sibille; [2] quelibet tamen prophetissa potest dici Sibilla, quia dei sententiam vel mentem hominibus interpretatur; ille tamen decem diete sunt Sibille quasi antonomasice, unde sibillinus -a -um. [3] Et a bole et yper, quod est super, dicitur yperbole, elatio, quedam figura quasi super sententiam, super veritatem, cum aliquis loquitur excedendo veritatem: ut 'iste est durior saxo'; unde yperbolicus -a -um, excedens veritatem, elatus. [4] Et a bole et amphi, quod est circum, dicitur amphibolia, ambiguitas sententie; sed amphibologia est ambiguitas constructionis propter similitudinem in accidentibus cum ambiguitate sententie, ab amphi, quod est circum, et bole et logos quod est sermo, unde amphibolus -a -um, et amphiboloycus -a -um, et amphibolicus -a -um; [5] et a bole et para, quod est iuxta, dicitur parabola, idest similitudo vel comparatio ex dissimilibus rebus, sicut est cum Lucanus comparat Cesarem leoni non ex suo sed ex alio genere similitudinem faciens, et dicitur parabola quasi iuxta sententiam; [6] non enim est sententia que sonat, sed est iuxta sententiam; unde parabolicus -a -um, idest similitudinarius -a -um.