Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VI

Quid autem ista loquor? non enim tempus quaerendi nunc est, sed confitendi tibi. miser eram, et miser est omnis animus uinctus amicitia rerum mortalium, et dilaniatur, cum eas amittit, et tunc sentit miseriam, qua miser est et antequam amittat eas. sic ego eram illo tempore, et flebam amarissime et requiescebam in amaritudine. ita miser eram, et habebam cariorem illo amico meo uitam ipsam miseream. nam quamuis eam mutare uellem, nollem tamen amittere magis quam illum; et nescio an uellem uel pro illo, sicut de Oreste et Pylade traditur, si non fingitur, qui uellent pro inuicem simul mori, quia morte peius eis erat non simul uiuere. sed in me nescio quis affectus nimis huic contrarius ortus erat, et taedium uiuendi erat in me grauissimum et moriendi metus. credo, quo magis illum amabam, hoc magis mortem, quae mihi eum abstulerat, tamquam atrocissimam inimicam oderam et timebam; et eam repente consumpturam omnes homines putabam, quia illum potuit. sic eram omnino, memini. ecce cor meum, deus meus, ecce intus; uide, quia memini, spes mea, qui me mundas a talium affectionum inmunditia, dirigens oculos meos ad te, et euellens de laqueo pedes meos. mirabar enim ceteros mortales uiuere, quia ille, quem quasi non moriturum dilexeram, mortuus erat; et me magis, quia ille alter eram, uiuere illo mortuo mirabar. bene quidam dixit de amico suo: dimidium animae suae. nam ego sensi animam meam et animam illius unam fuisse animam in duobus corporibus, et ideo mihi horrori erat uita, quia nolebam dimidius uiuere; et ideo forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaueram.