Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 33

[1] Hic VISCUS -sci, et hoc viscum, idest gluten quo aves capiuntur, et etiam illud unde fìt quod colligitur in arboribus, et quod est inter cutem et carnem, unde viscosus -a -um, tenax, visco plenus; [2] et visco -as, visco implicare, visco aliquid capere; et componitur convisco -as, devisco -as, evisco -as, valde viscare vel a visco removere, invisco -as, revisco -as. Visco cum omnibus suis compositis est activum. [3] Item a visco hoc viscus -sceris: viscera non tantum intestina dicimus, sed quecumque sub corio sunt et latent, a visco quod est inter cutem et carnem; [4] item viscera dicuntur vitalia, idest circumfusa cordis loca, quasi viscora, quia ibi vita, idest anima, contineatur; item viscera capita nervorum ex sanguine et nervis copulata. Item lacerti et mures, quia sic in singulis membris cordis loco sunt, ut cor in media totius corporis parte, et appellantur a nomine similium animalium sub terra delitescentium, idem et tori, quia illic viscera torta videantur; [5] et inde viscero -as , quod non est in usu, sed componitur conviscero, simul in viscere aliquid ponete, deviscero -as, et eviscero -as in eodem sensu, aliquid extra viscera ponete vel viscera extra ponere, inviscero -as, in viscera ponere; et sunt activa.