Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 31

[1] VINDICO -as, idest ulcisci, sed differunt, quia vindicat aliquis cum a periculo liberat, ulciscitur cum ille iam mala passus est, ut 'ulciscor iniuriam factam', 'vindico ne fìat', item 'vindico illum qui iniuriam sustinuit', 'ulciscor illum qui intulit', idest punio; [2] unde hic et hec vindex -cis, vindicator vel corrector; et vendico -as, idest adquirere; [3] et hec vindicta -te, quod aliquando dicitur pro virga pretoris, scilicet rude, qua servi percussi liberabantur et in libertatem adquirebantur; et tunc dicitur a vendico, quasi vendicta quia vendicet libertatem, Persius 'an ignoras dominum nisi quem vindicta relaxat'. Vindico et vendico activa sunt cum omnibus suis compositis, si qua habent, videtur tamen quod in eadem voce deberet dici vindico in illis signifìcationibus, ut nulla ibi esset differentia in voce.