Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 243

[1] SCENON vel scenos, idest funis; et scenos vel scenon idest umbra; et a scenos quod est funis et batin, quod est gradus, componitur hic scenobates -tis, idest funambulus, qui graditur per funem; Iuvenalis (3, 77) 'augur, scenobates, medicus magus omnia novit'. [2] Item componitur scenofacio -cis -feci -factum, idest facete funes, unde scenofactor, funium factor, et hinc scenofactorius -a -um, ad scenofactorem pertinens vel ad scenofaciendum; unde dicitur ars scenofactoria, unde in Actibus Apostolorum de Paulo et erat scenofactorie artis'. [3] Item a scenos quod est umbra, dicitur grece domus scenos ab umbratione, et hinc similiter grece tabernaculum dicitur scenos: tabernaculum enim ad similitudinem domicilii factum est. Et secundum hoc potest esse predieta compositio, scilicet scenofacere, idest facere tabernaculum, unde et ibi posset dici 'artis scenofactorie', quia faciebat tabernacula. [4] Et a scenos quod est umbra dicitur hec scena -e, idest umbra, et scena idest umbraculum, locus obumbratus in theatro et cortinis coopertus, similis tabernis mercenariorum, que sunt asseribus vel cortinis cooperte; et secundum hoc scena potest dici a scenos quod est domus, quia in modum domus constructa est. In ilio umbraculo latebant persone larvate, que ad vocem recitatoris exibant ad gestus faciendos. [5] Et hinc scena dicitur quandoque totum teatrum, quandoque recitatio scripture, quandoque ipsa scriptura, quandoque allocutio diversarum personarum vel distinctio scripture que ibi recitabatur, ut in Terentio. Unde scenicus -a -um, idest umbratilis vel teatralis, vel qui faciebat ludos et gestus in teatro, vel qui recitabat ibi scripturam. [6] Scena componitur hoc proscenium, scilicet locus ante scenam ubi ludebant vel sacrifìcabant, et cum tafos, quod est sepulcrum, et dicitur hoc scenotafium, quod est sepulcrum vacuum, ymaginaria sepultura, que fìt cum corpus deest; item scenos componitur hec scenophegia, sed hoc superius distinctum est.