Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 172

[1] SIREN, idest tractus, unde hec sirtis -tis; et sunt Sirtes loca periculosa in mari, dieta ab attractione arene in cumulos: est enim ibi inequalitas maris et terre, in uno loco est aqua profundissima, in alio vadosa, unde periculosum est illac transire. [2] Item a siren hec sirena -e, et hec siren -nis, monstrum marinum quod dulcedine sui cantus navitas ad se attraet submergi facit; unde sirenicus -a -um, idest dulcis et delectabilis vel attractivus et periculosus. [3] Item sirene dicuntur serpentes cum alis, que non solum plus currunt quam equi, sed etiam et volare dicuntur, quarum tantum virus est ut, post morsum, ante mors sequatur quam dolor. [4] Item a siren hoc sirma -tis, idest cauda vestis feminarum; sirma etiam dicitur longa series orationis tenorem suum usque ad ultimum servans ut in Virgilio (Aen. 6, 724) 'principio celum', et cetera. Sirma etiam dicitur liber vel revolutio cartarum in libro, quia in libro sunt multe revolutiones et plicature, sicut in cauda vestis muliebris. [5] Item a siren hic Sirius, quedam stella, scilicet canicula, a longo tractu caloris sic dictus et a Siriis, quibus maxime nocet. [6] Et hec sirexis, ruptio apostematis; et hic siromaces -cis, idest gladius et videtur componi a siren et macron, quod est longum; et hec siromaste -es, idest fortitudo. [7] Et sirtus -a -um, attractivus vel spinosus, et hoc sirtum, idest spinetum; [8] et hoc siropheum, idest pallium virginale; et hec sirimpio, sanies dieta quia ex sanguine nascitur et attrahitur: excitato enim calore vulneris, sanguis in saniem vertitur, non enim fit sanies in quocumque loco, sed ubi sanguis advenit.