Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XVIIII

Verum est enim, domine, fecisse te caelum et terram. uerum est esse principium sapientiam tuam, in qua fecisti omnia. item uerum est, quod mundus iste uisibilis habet magnas partes suas caelum et terram, breui conplexione factarum omnium conditiarumque naturarum. et uerum est, quod omne mutabile insinuat notitiae nostrae quandam informitatem, qua formam capit uel qua mutatur et uertitur. uerum est nulla tempora perpeti quod ita cohaeret formae incommutabili, ut, quamuis sit mutabile, non mutetur. uerum est informitatem, quae prope nihil est, uices temporum habere non posse. uerum est, quod, unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis habere iam nomen eius rei, quae inde fit: unde potuit uocari caelum et terra quaelibet informitas, unde factum est caelum et terra. uerum est omnium formatorum nihil esse informi uicinius quam terram et abyssum. uerum est, quod non solum creatum atque formabile est, tu fecisti, ex quo sunt omnia. uerum est omne, quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum.