Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 107

[1] PONO -is -sui -situm, idest statuere, locare, plantare, [2] unde positor -ris et positio et positivus -a -um [3] et pone, idest retro vel iuxta, post tergum, adverbium loci; Statius Achilleidos (1, 60) 'pone natant delentque pedum vestigia cauda', et Virgilius (Aen. 2, 725) 'pone subit coniunx, ferimur per opaca locorum'. [4] Item a pono hic pons -tis, quia ad transeundum ponatur; quod autem dicitur pons quasi pedes omnium sustinens ethimologia est; [5] et inde hic ponticulus -li diminutivum et ponto -as -are, idest pontem facere vel ponte preparare et colligare; [6] et hic pontus -ti, idest mare per contrarium, quia non possit pontari, vel pontus quasi punctus a puncto; proprie pontus dicitur mare breve quasi ad modum puncti; [7] unde hic pontulus -li diminutivum et hec Pontus -ti, quedam insula, quia sit in ponto; [8] unde ponticus -a -um et hec pontica -ce pro quadam gemma. [9] Item a pons hic pontellus -li, illud cui aliquid innititur; [10] et per compositionem pontifico -as, idest pontem vel pontatum facere, [11] unde hic et hec pontifex -cis, idest episcopus vel sacerdos, quasi pontem idest iter aliis faciens, et pontificatus -tus, eius dignitas vel officium, et hoc pontificium, idem, [12] et hic et hec pontificalis -e, et pontificor -aris, pontificatum regere vel habere vel more pontifìcis se habere. [13] Item pons componitur hic depontanus -ni, qui ad tam gravem devenit vitam ut magis prosit ei se de ponte proicere quam vivere, quod etiam in aliquibus accidebat provinciis. [14] Pono componitur appono -is, idest adiungere, addere, [15] Unde appositus -a -um et per sincoparti appostus -a -um, idest perversus et contrarius, unde apposte adverbium; [16] compono -is, simul ponere vel sepelire vel constituere vel ornare, unde illud 'nec te componas cum sis venturus ad illam', unde et dicitur vox composita, idest ornata, idest elementariis sonis distincta; [17] circumpono -is, depono -is, deorsum a sede vel dignitate ponere; dispono -is, ordinare, dispensare, et construitur cum dativo et accusativo in eodem sensu, ut 'dispone domui tue quia morieris et non vives'; [18] expono -is, extra ponete, explicare, exsolvere; interpono -is, inter aliqua ponere; [19] impono -is -ere, idest imungere vel inculpare vel imputare vel ponere in, et tunc facit preteritum in -sui et supinum in -situm; [20] item imponete idest decipere, et tunc construitur cum dativo, ut 'impono tibi', idest decipio te; Iuvenalis (4, 103) 'facile est barbato imponere regi'; et tunc facit supinum in -stum ut dicit beatus Augustinus, scilicet impono -sui impostum; [21] unde impostor -ris, idest deceptor, qui male agit, [22] et inde impostorius -a -um, idest deceptorius, et impostus -a -um in eodem sensu, scilicet deceptorius, malus et perversus; Statius Tebaidos (1, 227) 'mens cunctis imposta manet'; [23] et hec impostura -e, idest deceptio; [24] item ab impono secundum aliam signifìcationem hoc impomentum, illud quod in cena extremius ponitur, sicut sunt nuces et poma; [25] prepono -is, unde prepositor et prepositus -ti, proprie in ecclesia, sed pretor in civitate, [26] unde hec prepositura -e, eius dignitas; [27] propono, idest ante ponere vel enuntiare; [28] oppono -is, contra ponere, obicere; repono -is, suppono -is, sepono -is, seorsum ponere, separare. [29] Pono et eius composita omnia sunt activa, preter impono pro decipere quod est neutrum, et faciunt preteritum in -sui et supinum in -situm, penultima correpta. Antiqui tamen dicebant posivi in preterito, et inde positum dicebant penultima producta. Impono tamen pro decipere facit impostum. Item omnia quandoque patiuntur sincopam in supino, ut repostum pro repositum. Item omnia in presenti producunt hanc sillabam, scilicet po-, sed in preterito eam corripiunt.