Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 102

[1] POLE grece, latine dicitur vendere, [2] et polis idest civitas, [3] et polis idest pluralitas; sed polis pro civitate primam corripit et pro pluralitate eam producit, unde quidam 'polis est sua pessima polis', et alius: 'urbs est dieta polis, dicuntur plurima polis'; pole pro vendere primam producit. [4] A polis quod est civitas politicus -a -um, idest civilis, unde hec politica -ce dicitur scientia que tractat de gubernatione civitatum, [5] et hic politicus -ci liber ubi describitur vita urbana, et politici dicuntur qui valent in politica vel qui gubernant civitates. [6] Item a polis pro civitate hic populus -li. Est enim populus humane multitudinis cetus iuris consensu et concordi communione sociatus, vel populus est collectio tam nobilium quam ignobilium eiusdem civitatis, [7] sed plebs est collectio tantum ignobilium, et dicitur a pluralitate quia plures sunt ignobiles quam nobiles, vel a pleo quia plebs replet; [8] vulgus est passim inhabitans multitudo, a volendo, quia quisque facit quod vult; [9] tribus dicuntur tamquam curie et congregationes distincte populorum, sic diete quia in principio Romani trifarie fuerunt a Romulo dispertiti in senatores, milites et plebem, que tamen tribus multiplicate pristinum retinent nomen. [10] Et a populus hic popellus diminutivum; Persius (4, 15) 'ante diem blando caudam iactare popello'; [11] et populosus -a -um, idest populis plenus, et comparatur; unde hec populositas -tis, idest populorum abundantia; [12] et hec Populona -e, idest Iuno, quia credebatur tutari populum, et hec Populonia -e, quedam civitas ab abundantia populorum sic dieta, vel quia Populona, idest Iuno, ibi colebatur; [13] et hic et hec popularis -e, ad populum pertinens vel familiaris, et secundum hoc comparatur -or -mus, unde populariter -ius -me adverbium et hec popularitas -tis. [14] Item a populus populatus -a -um, populo habitatus, plenus, et comparatur; unde hec populatio -nis, populi abundantia vel proprietas qua aliquid dicitur populatum. [15] Item a populus populor -aris, populo replere, vel destruere, dissipare, [16] et componitur depopulor -aris, idest valde populari; et est deponens cum omnibus suis compositis. 7] Polis quod est civitas componitur cum pus, quod est putredo et dicitur hic polipus -pi, idest fetor, et maxime qui solet esse in civitate, sed ponitur pro quolibet fetore, sicut in Oratio pro fetore nasi, ut ibi 'veluti Balbinum polipus agne', et de poetica licentia producitur prima; [18] et cum Constantinus, et dicitur Constantinopolis, idest civitas Constantini, unde constantinopolitanus -a -um. [19] Item componitur tripolis, tetrapolis, pentapolis, exapolis, neapolis, decapolis, idest regio in se continens vel civitas habens sub se alias III vel IIII vel V vel VI vel IX vel X civitates, [20] et hinc specialiter quedam regio in confinio Arabie et Palestine sita dieta est Pentapolis a V civitatibus impiorum que celesti igne consumpte sunt, idest Sodoma, Gomorra, Adama, Seboin et Baie; ipsa est et Segor. Est et alia Pentapolis in Libia similiter dieta, idest V civitates. [21] Eadem causa quedam regio dieta est Tripolis a tribus civitatibus. [22] Et a predictis descendunt adiectiva, scilicet tripolitanus -a -um et hic Tripolitanus, scilicet dominus vel episcopus illius civitatis vel provincie; et similiter distingue ea que descendunt ab aliis. [23] Item polis componitur metropolis, sed hoc supra distinctum est; componitur quoque cum multis aliis partibus, de quibus in diversis locis istius operis tractatur. [24] Item a polis quod est pluralitas hec polia -e, idest armentum vel grex; et quelibet pluralitas vel collectio equorum vel aliorum iumentorum vel generaliter bestiarum dicitur polia a polis quod est pluralitas. [25] Item a polis quod est pluralitas hec populus -li pro quadam arbore vel trunco, quia ex eius radice multitudo pullulai et nascitur, et producitur prima; unde Ovidius (epist. 5, 27) 'popule vive precor'; [26] et inde populeus -a -um et populnus -a -um in eodem sensu, et hoc populetum -ti, ubi populi crescunt. [27] Item a polis hoc plus -ris: in nominativo tantum est neutri generis, in aliis casibus tam in singularibus quam in pluralibus est omnis generis in una terminatione vel in pluribus, sicut dietimi est cum eiusdem declinationem distinximus; [28] et hinc hic et hec pluralis -e et pluraliter adverbium et hec pluralitas -tis. [29] Item a plus hic et hec pluris -e, et componitur quampluris -e, compluris -e, perpluris -e, omnia pro valde pluris. [30] Item a plus plusculus -a -um, parum pluris, et componitur complusculus -a -um; Terentius in Echira 'primum dies complusculos conveniebant'. [31] Item a plus plurimus -a -um, et componitur complurimus, quamplurimus, perplurimus; [32] similiter plus componitur complus, quamplus, perplus. [33] Item a polis hec plebs, quasi polebs, quia plures sunt plebei quam nobiles: est enim plebs collectio tantum ignobilium; [34] sed antiqui dicebant hec plebes -ei, unde Lucanus (3, 58) 'nescit plebes ieiuna timere'; [35] et inde hec plebecula -e diminutivum, sed a plebs hec plebicula diminutivum, [36] et plebeius -a -um, de plebe existens vel ad plebem pertinens, unde Persius 'plebeia vadere beta'. [37] Item a plebs hec plebs vel plebes -bis pro ecclesia baptismali, et proprie in villis inter plebem, unde et dicitur, vel dicitur sic a polis quasi a pluralitate populi; [38] unde plebanus -a -um, ad plebem pertinens, et hic plebanus -ni, dominus plebis, [39] et hic plebatus -tus, eius dignitas vel districtus. [40] Plebs componitur hoc plebissitum -ti, quod communi consensu plebis statuitur et sancitur, [41] unde et dicitur plebiscitum, idest scitum et statutum populi vel quia sciatur a populo. [42] Item componitur hic et hec plebicola -e, qui colit et amat plebem. [43] Item a plebs plebeo -es -ui, plebem imitari vel alloqui, unde plebesco -is inchoativum, [44] et hinc plebiscito -as, plebem imitari vel alloqui vel vocare vel commovere, et videtur esse compositum a plebe et cito -as. [45] Item a polis quod est pluralitas hec Pleias -dis, quoddam signum celeste, quia plures stelle sint in ilio, scilicet VII, sed non apparent nisi VI; sed superius distinctum est aperte. [46] Polis componitur cum pes -dis et dicitur hic polipus -pi, quidam piscis habens multos pedes, unde Ovidius 'velut polipus hostem'; [47] unde polipodion dieta est quedam herba cuius radix est hyrta et crinita ut est polipus; [48] et cum sillaba, et dicitur polisillabus -a -um, idest plurium sillabarum; [49] et cum amo vel amans, et dicitur hic Polidamas -e vel -mantis, idest plures amans, quo nomine appellatus est Nero, [50] unde et dictus est multinuba et multicuba: dicitur enim fuisse vir omnium mulierum et mulier omnium virorum, utpote iIle qui sepe, veste talari indutus ne agnosceretur, lupanar intraret et ibi se prostitueret, unde Persius 'non michi Polidamas et Troades Labeonem pretulerint'; [51] et cum senos, quod est sensus, et dicitur polisenus -a -um, vel a xenos, quod idem est, et dicitur polixenus -a -um, idest plurium sensuum vel significationum; [52] invenitur et quandoque polixemus -a -um in eodem sensu, sed littera corrupta est; [53] et cum loquor, et dicitur poliloquus -a -um, idest multiloquus, verbosus, vaniloquus; [54] et cum ystoria, et dicitur hec polistoria -e, idest pluralitas ystoriarum, unde et quidam liber quem Solinus composuit ex multis compilationibus Polistorie dictus est, quasi pluralitas istoriarum; [55] et cum dectes, quod est continens, et inde dictus est quidam Polidectes vel Polidectus, idest plura continens; [56] et cum meon, quod est memoria, et inde una Musarum dieta est Polimia, idest plura recordans. [57] Item a polis polios, quedam herba que a'Latinis dicitur omnimorbia quia multis morbis subveniat, [58] et hec polionos, quedam alia herba quam Latini herbam sanguinariam vocant, quia missa in nares sanguinem moveat. Polis etiam componitur adhuc cum multis aliis partibus quas diligenter annotabis; pole etiam pro vendere similiter componitur cum multis partibus quas in parte supra distinximus et distinguemus.