Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

O 32

[1] Hec OPS -pis, idest terra, que alio nomine dicitur Rea, Berecintia, Cibele. [2] Unde hec ops -is -pi -pem et pluraliter hee opes; sed nominativus singularis deficit et est nomen diversiclinium, idest aliud signifìcans in singulari et aliud in plurali: [3] opis -pi -pem ab ope, idest auxilium, tutela, studium, nisus, sed opes in plurali, idest divitie. Invenitur tamen quandoque et in singulari pro divitiis et in plurali pro auxilio. [4] Et hinc hec Opis -is, quedam dea que putabatur opibus preesse, cuius festa Opalia dicuntur; [5] Macrobius de Saturnalibus: Opalia sunt Opis dee festa, que et Fauna dicitur quia favet frugibus et Fatua etiam vocatur quia tunc primum puer fari et loqui incipit cum eam attingit. [6] Item ab ope opimus, opulentus, abundans; Persius 'et opimo vincere farto'; unde opimo -as, idest fecundare, opulentare. [7] Item ab opimo, idest a copie ubertate, hec pomus -mi, arbor; unde hoc pometum -ti, locus ubi pomi crescunt, et hoc pomerium pro eodem. [8] Vel dicitur pomerium quasi postmenium vel quasi postmurium, quia post menia vel post muros positum, quia virgulta solent esse post muros. [9] Item a pomus hoc pomum -mi, idest fructus pomi arboris, inde hoc pomulum -li et hoc pomellum -li diminutiva, [10] et hoc pomarium, locus ubi poma ponuntur et reservantur, et hoc pomatium, mollis et liquidus cibus vel potus ex pomis factus, [11] et hec Pomona -e, dea pomorum, et hic pomo -nis vel pomilio -nis, idest pomorum venditor vel pomorum custos: pomiliones etiam dicebantur aquarum et lignorum portitores, quia vili pretio, quasi pomis, conducebantur. [12] Et notandum quod omnis fructus dicitur pomum, sed proprie corticem mollem habens, licet specialiter poma dicantur mala. [13] Item ab ope opipo -as, idest nobilito -as -are vel renovare, vel recomponere, aut post planctum in convivio gaudere; [14] unde opiparus -a -um, idest elegans vel abundans; vel componitur ab ope et paro -as; Plautus in Captivis (768-69) 'opes maximas opiparasque offers michi'. [15] Et inde opipare adverbium, idest eleganter vel abundanter; Cecilius 'age age puere, deduc me ad patrios fìnes decoratum opipare'. [16] Item opis componitur cum lentos, quod est plenum, et dicitur opulentus -a -um et hic et hec et hoc opulens -tis in eodem sensu, dives, opibus abun-dans et plenus; et utrumque comparatur -or -mus; [17] unde opulente vel opulenter -ius -me adverbium, et hec opulentia -e et opulento -as, idest divitem facere vel fecundare. [18] Item componitur cum tulo -is, quod dicebant antiqui, et dicitur opitulor -aris, auxiliari, auxilium ferre; [19] unde opitulanter, idest auxilianter, et opitulatim idem, et hoc opitulamen et hec opitulantia et hic opitulatus -tus -tui. [20] Item componitur opifer -a -um, opem ferens, et hic et hec opifex -cis, idest opem faciens vel ferens. [21] Item componitur cum porto -as et dicitur oporteo -es -ui, idest convenire vel oportunum esse, et dicitur oportere quasi opem portare, sed modo non est in usu nisi impersonale ab eo derivatum, scilicet oportet. [22] Et inde oportunus -a -um, conveniens, utilis, necessarius; et comparatur; unde oportune -ius -me adverbium, et hec oportunitas -tis; [23] et componitur inoportunus -a -um, idest inconveniens, inutilis, non oportunus, et comparatur; unde inoportune -ius -me adverbium, et hec inoportunitas -tis. [24] Item componitur cum do, das, et dicitur hoc opidum -di: opidum dicitur quelibet civitas preter Romam, et opidum dicitur castrum et proprie magnum; [25] et dicitur opidum quasi dans opem vel opes ab ope danda, vel ab opibus ibi reponendis quia munitum sit contra hostes; et hec fuit origo opidorum, ut ibi defenderentur contra hostes. [26] Vel dicitur oppidum per duo -pab oppositione murorum. [27] Unde hoc opidulum -li diminutivum, et opidanus -a -um, castellanus, in opido manens, et opido, idest valde, adverbium; Terentius in tertia comedia (Haut. 734) 'die me hic opido esse invitam atque asservari'. [28] Item componitur cum in et dicitur hic et hec et hoc inops -pis; [29] vel ab opis dicebatur antiquitus et hic et hec et hoc ops -pis, idest dives, fecundus, opulentus, et inde componitur inops, idest pauper, sed differunt: [30] inops dicitur proprie qui nichil habet, qui nec sibi potest suffìcere nec aliis largiri; sed pauper dicitur qui, licet aliis elargiri non possit, sibi tamen sufficit; [31] unde et in copulatone recipiuntur ibi 'ego sum pauper et inops', et alibi 'pauperi et inopi tu eris adiutori [32] vel inops componitur ab in et ops -is pro terra et inde dicitur inops quasi sine terra et insepultus, scilicet qui caret sepultura; unde hec inopia -e. [33] Item opis componitur cum conet dicitur hic et hec et hoc cops -pis, idest dives, opulentus, quasi cum opibus; [34] unde quidam 'fex domuum scobs est mundarum fossaque scrobs est, fecundus cops est, terre dea fertilis Ops est'. [35] Et inde hec copia -e; vel dicitur a copos, quod est labor, quia sine labore copia haberi non potest. Et inde multa derivata sicut supra diximus. [36] Item opis vel ops componitur hic Opiter -ris vel -tris, idest Iuppiter, quasi opis pater, idest auxilii vel illius dee, scilicet terre; vel quasi opum pater. [37] Vel opiter quasi obiter, idest puer qui natus est post obitum patris: idem et postumus. Vel dicitur opiter puer cui, avo vivo, pater est mortuus antequam nasceretur. [38] Vel dicitur opiter avus pueri cuius pater obiit antequam puer nasceretur, et dicitur opiter quasi ob pater, quia in loco est patris. [39] Item ab ops -pis quod est terra opizo -as, idest corrodere, diminuere, quia omnia terra corrodit et diminuit; [40] unde opicus -a -um, idest corrodens et diminuens; Iuvenalis (3, 207) 'et divina opici rodebant carmina mures'. [41] Hinc opici dicuntur balbutientes et verba quodam modo diminuentes: Iuvenalis 'nec curanda viris opice castigat amice verba soloecismum liceat fecisse marito'. [42] Opicus etiam dicitur quicumque alterius lingue genus corrumpit. [43] Item ab ops -is quod est terra hoc opus -ris, unde hoc opusculum diminutivum, et operarius -a -um, ad opus pertinens vel qui facit opus, et hic operarius pro eodem, et operosus -a -um, idest utilis vel operibus plenus, [44] et hec opera -e, in rebus agendis sedulitas, vel studium, intentio, vel labor, vel auxilium; sed opus est idem quod fit, operatio ipsa rei actio est; [45] unde hec opella -e diminutivum, scilicet parva opera vel domuncula ubi opes venduntur, vel ubi officia aguntur in foro; Oratius (epist. 1, 7, 8-9) 'et opella forensis adducit febres'; [46] et inde operosus -a -um, laboriosus, studiosus, intentus. [47] Opera componitur cum pretium et dicitur hoc operepretium -tii, idest utilitas vel necessitas. [48] Item opus componitur opifex -cis, idest artifex peritus, scilicet opus faciens. [49] Item ab opus vel opera operor -aris, operando facete, vel auxiliari, invigilare; unde Paulus 'qui operatus est Petro in apostolatum operatus est et michi inter gentes'; et componitur cooperar -aris, coauxiliari. [50] Item ab ops -pis opacus -a -um, idest obscurus vel viriditate condensus; quod autem dicitur opacus quasi opertus celo, ethimologia est; et comparatur; [51] unde opace -ius -sime adverbium, et hec opacitas -tis et opaco -as, idest obscurare, condensare, et est activum cum suis compositis.