Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

N 61

[1] NOYS, idest mens, et componitur cum prothos, quod est primum, et dicitur hec pronoe -es, quasi protonoe, idest prima noys, idest divina mens; Martianus 'quippe pronoes maiorem fìliarum'. [2] Et cum en, quod est in, et dicitur ennoyan, idest in mente, idest accidens quod dicitur esse in mente, quia nullo corporeo sensu comprehenditur sed solo intellectu mentis; [3] vel ideo quia per accidentia et formas rerum notio fit rerum que a sensu transfertur ad mentem et ideo accidens dicitur esse in mente. [4] Et hinc ennoematicus -a -um, idest accidentalis, unde Ysidorus (2, 29, 3) accidentales diffìnitiones vocat ennoyan vel ennoematicas quia non substantialia sed accidentalia declarant.