Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 146

[1] MUNIO -is -vi -tum, idest firmare, vallare, defensaculum facere; [2] unde hec munitio -nis et hec munitiuncula diminutivum. [3] Item a munio hoc munitium, idest obsidium; unde in libro IIII Regum 'rex Assiriorum non ingredietur urbem hanc nec circumdabit eam munitio'; [4] et pluraliter hec menia -nium, quasi munia, quia muniunt civitatem; et nota quod menia proprie sunt muri civitatis a muniendo, sed abusive dicuntur menia omnia edificia civitatis; [5] unde meniatus -a -um, idest menibus circumdatus vel constrictus vel abundans, et menio -is -ivi, idest menia construere vel menibus circumdare vel preparare. [6] Item a menibus hoc menianum, idest solarium, quia menibus solet addi; vel Menianus, collega Crassi, in foro proiecit materias ut essent loca in quibus spectantes insisterent, que ex nomine eius meniana appellata sunt: [7] hec et solaria dicuntur quia patent soli; et inde inolevit postea consuetudo ut meniana domibus adicerent; unde menianatus -a -um, idest menianis ornatus et preparatus. [8] Item a munio hic murus -ri, quia muniat, et dicitur murus quasi muniens robur et est ethimologia; [9] unde hic murulus diminutivum, et hic et hec muralis -le, quod pertinet ad murum, et hoc murale -lis, idem quod murus, [10] et componitur hoc antemurale -lis idem, et hoc promurale -lis, idest defensio ante murum, quasi pro muro facta, sicut valium et fosse; unde propheta (Vulg. h. 26, 1) 'ponetur in ea murus et antemurale'; [11] et hoc promurium, spatium circa murum. [12] Item a murus muratus -a -um, idest muro ornatus, et muro -as, idest muro ornare, [13] et hec muria -e, superior fex olei, quia sit oleo quasi pro muro, quia naturalius retinet liquorem quam si esset sine fece; unde Persius 'tingit olus siccum muria vafer'; [14] et hic musculus, bellicum machinamentum simile cuniculo quo murus civitatis perfoditur et dissolvitur, quasi murusculus: musculus etiam dicitur aliter sicut postea dicetur. [15] Item a munio hoc munimen et hoc munimentum, ambo pro defensione, firmamento, auxilio, et hoc munitorium, locus in quo fìunt munimenta, vel ipsum munimentum, [16] et hoc munus -ris, idest donum: que differentia sit inter munus et donum supra diximus; [17] unde hoc munusculum diminutivum, et inde munuscularius, qui pro munere servit vel qui munus dat; Augustinus De civitate Dei in VII 'tamquam munuscularios vectigalium conductores'. [18] Item a munus hic munerarius -rii, qui munera dat, et munerosus -a -um, largus vel munere dignus; Iosephus in sexto 'que verba novissima munerose suscipiens'; et comparatur; unde hec munerositas -tis. [19] Item a munus munero -as, donare, munus alicui dare pro aliquo servitio vel pro aliqua alia re, unde Homerus 'et prius Aiacem aurato munerat ense'; [20] et componitur remunero -as et est activum cum suis compositis. [21] Munus componitur munifico -as, idest muneribus honorare, munera alicui facete, [22] unde munificus -a -um, idest largus, quasi munera faciens, vel qui munus, idest offìcium, quod debet adimplet; unde munifìce adverbium. [23] Item a munifico hic et hec munifex -cis et hic et hec et hoc munificens -tis, in eodem sensu, idest munificus, et comparatur munificens -tior -mus, [24] unde munificenter -tius -tissime adverbium; Iosephus in sexto 'per duos dies eos munifìcentissime pavit'; et hec munificentia, idest largitas. [25] Et nota quod hoc positivum, munificens, non est in usu, sed in locum eius subit munificus et fit comparatio anomala: munificus -centior -centissimus et cetera. [26] Item a munus hec manus -nus -nui, quia totius corporis ipsa sit munus: ipsa enim cibum ori ministrat, facit et dispensat omnia, dat et accipt. [27] Unde hic et hec manualis -le, et hoc manuale -lis, pro quodam libro qui semper habetur ad manum, et manutus -a -um, magnas habens manus, et hoc manubrium, manica cuiuslibet ferri, quia manu teneatur; unde manubriatus -a -um. [28] Item a manus hec manica -ce, quasi manum capiens, et est ethimologia; unde manicatus -a -um. [29] Item a manus hec manulea -ee, idest manica, unde manuleatus -a -um, idest manicatus; unde Plautus in Penulo 'manuleatam tunicam homines habere addecet'; [30] et manucleatus -a -um in eodem sensu: manucleatam tunicam Greci vocant ciroditam. [31] Et hinc verba manubrio -as, manico -as, manuleo -as: manubria vel manicas alicui rei facere. [32] Item a manus manubie -arum, idest excubie que per spatia noctis vigilant, et dicuntur sic quia per manus, idest catervas, fiunt; manubie etiam dicuntur spolia, exuvie, que victis extrahuntur, sic diete quia manibus victorum extrahuntur. [33] Et hic manipulus -li, tantum segetis quantum manus potest capere, unde et dicitur sic quasi manum implens, et est ethimologia. [34] Et hinc manipulus dicitur societas CC militum quia, antequam signa essent, manipulos, idest fasciculos stipule vel alicuius herbe, sibi pro signis faciebant; vel manipulus a manu quia ohm bellum manu incipiebant. [35] Invenitur etiam mani plus, per sincopam; Lucanus (1, 296) 'convocat armatos extemplo ad signa maniplos'. Item manipulus dicitur ornamentimi manus sacerdotis. [36] Unde hic et hec manipularis -re et manipularius -a -um, ad manipulum pertinens vel de manipulo existens, ut manipulares milites, qui sunt de manipulo; manipulares eos etiam dicimus qui signa ante regem deportant. [37] Et componitur commanipularis -re, consocius, simul cum alio manipularis. [38] Item a manus mancus -a -um, per contrarium, quia non habet manum; vel mancus componitur a manu et careo, quasi manucarens, sed videtur potius ethimologia quam compositio; mancum etiam dicitur cui aliquid deest ad perfectionem. [39] Unde mancatus -a -um, manu truncatus, et mancinus -a -um, qui utitur sinistra pro dextra vel e contrario. [40] Item a manus hic mantus -ti, quia manus tegat tantum: est enim brevis amictus; unde et dicitur mantus quasi manus tegens, et est ethimologia; [41] et hec mappa, idest togilla, quasi manupia, idest manus pians; unde hec mappella et hec mappula diminutiva; [42] mappa etiam dicitur pictura vel forma ludorum, unde dicitur mappa mundi. [43] Item manus componitur cum ago et dicitur hic mango -nis, idest mercator et proprie venditor equorum, quia manu agat equos, et etiam quilibet mercator potest dici mango quia res suas manu agat; unde Oratius in Epistulis (2, 2, 13) 'nemo hoc mangonum faceret tibi'. [44] Item manus componitur hoc manutergium, manupiarium, manumundium, mappa, extergifacium, facitergium, extergimentarium, togilla, gausape, mantile, mantele. [45] Item componitur cum festus et dicitur manifestus -a -um, idest apertus et quasi in manu positus et promptus: nam festus exponi solet et non abscondi, unde et dicitur manifestus quasi manens festus et est ethimologia; [46] item in festo omnia pulcriora solent extrahi et in aperto poni, unde et dicitur manifestus apertus et palam positus; et comparatur -or -mus; [47] unde manifeste -ius -me adverbium, et manifesto -as, unde manifestarius -a -um, quod manifestar vel manifestamivel manifeste et aperte aliquid faciens; unde Plautus in Aularia 'obtrunco gallum manifestarium'. [48] Item manus componitur cum sueo -vi et dicitur mansueo -es -vi, idest esse vel fieri mansuetum, mitem, domari; [49] unde mansuesco -scis inchoativum, et mansuetus -a -um, mitis, nulli iniuriam faciens vel domitus, quasi manu assuetus; et comparatur; [50] unde mansuete -tius -me, adverbium, et hec mansuetudo -nis et hic mannus, palafredus, quia mansuetudinem manuum sequatur vel quia mansuetus sit, et mansus -a -um, idest mansuetus. [51] Item manus componitur cum dico vel duco et dicitur mendicus -a -um, ex toto pauper, quasi mandicus, quia mos erat antiquitus egenum os claudere et manum extendere, quasi manu dicere vel quasi manum ducere; [52] quod autem dicitur mendicus, idest mense divitis cupidus, vel mendicus quasi minus degens quia minus habet unde vitam degat, ethimologia est. [53] Et hinc mendicitas -tis et mendiculus -a -um, pauper et tenuis; Plautus in Epico (223) 'quid erat induta, an regillam induculam an mendiculam?'; [54] et mendico -as, hostiatim cibum querere vel quocumque alio modo, sed ponitur simpliciter pro adquirere; [55] unde mendicabilis -le, mendicabiliter, mendicabulum -li, locus mendicantium; Plautus in Epico (Aul. 703) 'memorare nolo hominum mendicabula'. Mendico in propria significatione neutrum est, translative acceptum activum est. [56] Item manus componitur cum capio et dicitur hic manceps -is, idest servus, et dicitur manceps quasi manu captus, quia maxime illi hoc nomine censebantur qui in bello capiebantur et in servitutem redigebantur; unde Prudentius in libro Imnorum 'tunc Christus manceps carceris'. [57] Et inde hoc mancipium -pii in eodem sensu, et hinc hoc mancipiolum diminutivum; sed modo ampliata est appellatio istius nominis, manceps vel mancipium, ut dicatur filius vel filia nondum emancipatus a patre. [58] Mancipium etiam dicitur quicquid manu capi et subdi potest, ut homo, equus, ovis: hec enim animalia statim ut nata fuerint mancipia esse putantur; nam et ea que in numero bestiarum sunt tunc videntur mancipia esse quando capi vel domari ceperint. [59] Et a manceps mancipo -as, idest servire vel in servitutem redigere et mancipium facere; et mancipare, idest manu tradere vel dare vel ducere, et ponitur simpliciter pro dare vel ducere et est activum, sed pro servire neutrum. [60] Manceps componitur cum e et dicitur hic emanceps -is, qui cum primo fuisset manceps iam ab illa servitine et potestate est liberatus; [61] unde emancipare, a servitute liberare; sed iam inolevit consuetudo ut fìlius de potcsnttc patris liberatus dicatur emancipatila, sed servus a servitute liberatus dicatur manumissus, licet proprie predicta vocabula conveniant captis in prelio et in servitutem redactis. [62] Item manceps componitur cum ne et dicitur hic nemanceps -is, idest emanceps, quasi qui iam non est manceps. [63] Et a manceps et nemanceps mancipi et nemancipi, nomina indeclinabilia et omnis generis; vel secundum Priscianum potius sunt dativi predictorum nominum figurate coniuncti cum quolibet genere et cum utroque numero et cum quolibet casu intransitive; [64] vel potius mancipi sit compositum a mano et capio, quod componitur et dicitur nemancipi; et sunt nomina indeclinabilia et omnis generis. [65] Res mancipi dicitur que cum alienatur, idest que cum a potestate vendentis transit in potestatem ementis, manu capi potest, ut equus; sed res nemancipi dicitur que, cum premisso modo alienatur, manu capi non potest, ut ager. [66] Item a manus hec mantica -ce, sarcina, scilicet mala; unde hec manticula -e diminutivum; et manticula etiam dicitur pera pastoralis; et manticatus -a -um, mantica oneratus. [67] Item a manus vel mantus hic mantellus -li, unde hic manticulus diminutivum, et hinc manticulo -as, fraudare, furari; unde Pacuvius 'cum quanto astu accedit ad manticulandum'. [68] Item a manus hoc munium, idest debitum offìcium vel tributum vel munus; unde Oratius (epist. 2,2, 131) 'cetera qui vite servaret munia recto'; et dicitur munium quasi manu sit factum; [69] et hinc muniacus -a -um: muniaci dicuntur regis consiliarii vel qui munia, idest officia sua, adimplent, vel tributarii, vel largi. [70] Et componitur cum in et dicitur hic et hec immunis -e, idest sine munio, idest tributo, scilicet liber qui nulli est tributarius, unde et sepe immunis dicitur expers, alienus, sine parte. [71] Item immunis, idest non munificus, quasi sine munio, idest munere; unde in proverbio veteri (Isid. 10, 140) 'immunem cives odere sui'. [72] Item immunis qui non facit munia, idest officio non fungitur: est enim omni privilegio vacuus et dono, scilicet vitiosus, piger, ventri indulgens; et construitur hoc nomen cum genetivo et ablativo, ut 'immunis periculi' et 'periculo' et 'a periculo'; et hinc hec immunitas -tis. [73] Item munium componitur cum conet dicitur hic et hec communis -e. quasi munium plurium vel quasi cum munio quia non est segregatus ab aliis in officio; [74] unde communiter adverbium, et hec communitas -tis et communio -is -ivi, commune facere, [75] et communio -onis, quod a pluribus participatur, ut corpus Domini, et communico -as, participare, communionem dare, commune facere; [76] et componitur excommunico -as, extra communionem facere, communione privare, et est activum cum suis compositis. [77] Item munium componitur cum capio et dicitur hoc municipium: municipium est quo manente statu civitatis ius aliquod maioris vel minoris officii a principe impetrat; et dicitur municipium a muniis, idest officiis, quia tantum munia, idest tributa debita vel munera, reddat. [78] Nam liberales et famosissime cause et que ex principe profìciscuntur ibi non aguntur: hec enim ad dignitatem civitatis pertinent. [79] Vel municipium dicitur castrum munitissimum et proprie in confinio regionum ubi solent morari stipendiarii milites pro custodia, unde et dicitur municipium quia capiat munia, idest munera, propter stipendiarios milites ibi pro custodia manentes et munera capientes. [80] Unde hic et hec municipialis -le et municipiarius -a -um et hic et hec municeps -pis, unde hic et hec municipalis -le et municiparius -a -um, omnia in eodem sensu. [81] Hoc enim nomine censentur castellani in municipio nati et permanentes, et etiam milites stipendiarii qui pro custodia municipii munera capiunt, et etiam originales cives et in loco officium gerentes dicuntur sic, et etiam quoddam genus civium Romanorum olim dicebatur sic; [82] unde Paulus, cum deprehenderetur, dixit 'ego sum Paulus Tarsensis, non ignote civitatis municeps', volens illis significare quod esset civis Romanus, et statim eum dimiserunt. [83] Item municipalis -le vel municipialis -le vel municipiarius -a -um vel municiparius potest dici quod pertinet ad municipium vel municipes, vel per quod capitur munus. [84] Item a munio hoc munile -is, idest ornamentum pectoris mulierum, quia muniat pectus mulierum ne leccatores possint manum in sinu eius mittere; [85] vel dicitur monile a moneo, quia moneat castitatem: monet enim videntes illam esse copulatam marito et amplius non debere ab alio tangi; olim enim non solebant ferre monilia nisi maritate; vel dicitur munile a munere quia pro munere solet dari. [86] Hoc et serpentum dicitur quod constat ex amphorolis quibusdam aureis et variis gemmis in modum facture serpentis. Plerumque et per munile omnia ornamenta mulierum signifìcantur quecumque illis munere dantur. [87] Munio componitur communio -is, circummunio -is, premunio -is, obmunio -is, undique vel contra munire, remunio -is, idest iterum vel retro munire, vel destruere, munitionem auferre. Munio et eius composita omnia sunt activa.