Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 76

[1] MELAN grece, latine dicitur nigrum. [2] Unde hec mena, quedam vestis, quia sit nigro colore, et hic melanurus, quidam piscis, quia nigram habeat caudam et pennas nigras et in corpore lineas nigras. [3] Item a melan malus -a -um, quia niger sit et perversus, et comparatur anomale peior -simus; [4] unde male peius pessime adverbium; et hec malitia -e, unde malitiosus -a -um, deterior malo quia frequenter malus, et comparatur; unde hec malitiositas -tis. [5] Item a malus malignus -a -um, idest malus, rixosus, et comparatur; [6] unde maligne -ius -me adverbium, et hec malignitas -tis et maligno -as, maligne facere vel potius malignum facere et molestare, et in eodem sensu invenitur malignor -aris deponens; quod autem dicitur malignus quasi male ignitus, ethimologia est. [7] Malus vel male componitur malefacio -cis, unde maleficus -a -um, et hinc hoc malefìcium. [8] Item componitur malefio -is et maledico -is et malivolus -a -um et hic et hec et hoc malivolens -tis, et comparatur; unde hec malivolentia -e. [9] Item a peior peioro, idest peiorem facere, et est activum. [10] Item a malus hoc malagma -tis, quoddam medicamentum; vel malagma dicitur quia sine igne maceretur et comprehendatur. [11] Item a melan grece malimen dicitur atramentum; et componitur cum colera, quod est fel, et dicitur melancolia, quia fit ex nigri sanguinis fece admixta abundantia fellis; [12] unde melancolicus -a -um, in quo melancolia dominatur; melancolici etiam et conversationem humanam refugiunt et amicorum carorum suspecti sunt.