I 99
ISMAEL interpretatur auditio Dei, sic enim scriptum est: 'et vocabis nomen eius Ismael, quia exaudivit eum Deus'. Et Ismael fuit fìlius Habrae, a quo Ismaelite dicti sunt, qui nunc, corrupto nomine, Saraceni dicuntur, quasi a Sara et Agareni ab Agar.