Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Aelredus Rievallensis
De Amicitia

CAPUT XII. Delectus amici.

Nec omnes tamen quos diligimus in amicitiam sunt recipiendi, quia nec omnes ad hoc reperiuntur idonei. Nam cum amicus tui consors sit animi, cuius spiritui tuum coniungas et applices, et ita misceas ut unum fieri velis ex duobus; cui te tamquam tibi alteri committas, cui nihil occultes; a quo nihil timeas; primum certe eligendus est qui ad haec aptus putetur, deinde probandus, et sic demum admittendus. Stabilis enim debet esse amicitia, et quamdam aeternitatis speciem praeferre, semper perseverans in affectu. Et ideo non puerili modo amicos mutare, vaga quadam debemus sententia. Quoniam enim nemo detestabilior, quam qui amicitiam laeserit; nihil que magis animum torqueat, quam vel deseri ab amico vel impugnari; cum summo studio eligendus est, et cum maxima cautela probandus; admissus autem sic tolerandus, sic tractandus, sic sequendus, ut, quamdiu a praemisso fundamento irrevocabiliter non recesserit, ille ita tuus, et tu illius sis, tam in corporalibus quam in spiritalibus, ut nulla sit animorum, affectionum, voluntatum, sententiarum que divisio.

Cernitis ergo quatuor gradus, quibus ad amicitiae perfectionem conscenditur; quorum primus est electio, secundus probatio, tertius admissio, quartus rerum divinarum et humanarum cum quadam caritate et benevolentia summa consensio.

Galterus.

Recordor te in prima illa tua disputatione, quam cum tuo habuisti Ivone, diffinitionem hanc satis probasse; sed quia de multis amicitiarum generibus disputasti, utrum omnes comprehendat, scire desidero.


Aelredus.

Cum vera amicitia nisi inter bonos esse non possit, qui nihil contra fidem vel bonos mores velle possint aut facere; profecto non quamlibet, sed ipsam quae vera est amicitiam diffinitio ista complectitur.


Gratianus.

Quare non et illa quae ante hesternam collationem me plurimum delectabat aeque probanda est, idem scilicet velle et idem nolle.


Aelredus.

Certe inter eos, quorum fuerint emendati mores, vita composita, ordinati affectus, nec istam arbitror repudiandam.


Galterus.

Videat Gratianus ut tam in seipso quam in eo quem diligit, ista praecedant; et sic idem velit et nolit cum ipso; nihil sibi volens concedi, nihil ipse praestare rogatus, quod iniustum vel inhonestum, vel indecens sit. Sed de quatuor his quae praemisisti, quid sentiendum sit, a te exspectamus doceri.


Aelredus.

Primum igitur de ipsa electione tractemus. Sunt vitia quaedam quibus si quilibet fuerit involutus, non diu amicitiae leges vel iura servabit. Huiusmodi ad amicitiam non facile eligendi sunt; sed si alias vita eorum mores que placuerint, agendum cum eis summopere est, ut sanati ad amicitiam habeantur idonei; videlicet iracundi, instabiles, suspiciosi, verbosi. Difficile quippe est eum quem saepe iracundiae furor exagitat, non aliquando insurgere in amicum, sicut in Ecclesiastico scribitur: "Est amicus, qui odium, et rixam, et convicia denudabit" (Eccli. VI, 9). Unde ait Scriptura: "Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso, ne sumas scandalum animae tuae" (Prov. XXII, 24, 25). Et Salomon: "Ira, inquit, in sinu stulti requiescit" (Eccle. VII, 9). At cum stulto diu servare amicitiam quis non credat impossibile?


Galterus.

Et nos te vidimus, si non fallimur, cum iracundissimo homine summa religione colere amicitiam; quem usque ad eius vitae finem numquam a te laesum, quamquam ipse te saepe laesisset, audivimus.


Aelredus.

Sunt quidam ex naturali conspersione iracundi, qui tamen ita hanc comprimere et temperare soliti sunt passionem, ut in quinque quibus, teste Scriptura, amicitia dissolvitur atque corrumpitur, numquam prosiliant; quamvis nonnumquam amicum inconsiderato sermone, vel actu, vel zelo minus discreto offendant. Tales si forte in amicitiam receperimus, patienter tolerandi sunt, et cum nobis constet de affectu certitudo, si quis fuerit vel sermonis vel actionis excessus, amico id indulgendum; vel certe sine aliquo dolore iucunde insuper, in quo excesserit, commonendum.


Gratianus.

Ille tuus quem prae omnibus nobis, ut multis videtur, tibi probas amicum, aliquid quod tibi displicere nullatenus potuit ignorare, ante paucos dies, ut nos putabamus, ira praeventus et dixit, et fecit; cui tamen nihil prioris gratiae imminutum nec credimus, nec videmus. Unde non parum obstupuimus, quod cum tu, ut nos mutuo loquimur, nihil velis vel modicum praeterire, quod velit ipse; ipse modicum quid, tui causa, non potuerit sustinere.


Galterus.

Audacior me multum est iste. Nam et ego ista novi, sed tuum erga eum animum non ignorans, nihil tibi de his loqui praesumpsi.


Aelredus.

Homo certe ille mihi carissimus est, et semel a me receptus in amicitiam, a me poterit numquam non amari. Unde si forte in hac parte fortior illo fui; et ubi utriusque voluntas non concurrebat in unum, meam mihi facilius fuit, quam illi suam frangere voluntatem; ubi nulla interveniebat inhonestas, nec fides laedebatur, nec minuebatur virtus, cedendum amico fuit, ut et tolerarem in quo videbatur excessisse, et ubi pax eius periclitabatur, voluntatem eius meae praeferrem.


Galterus.

Sed cum prior ille iam in fata concesserit; alter tibi, licet nos non viderimus, satisfecerit; illa nobis quinque, quibus amicitia sic laeditur ut dissolvatur, velim nobis enuclees, ut eos, qui nullo modo eligendi sunt in amicos, cavere possimus.


Aelredus.

Audite non me, sed Scripturam loquentem: qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. Ad amicum, inquit, etiamsi produxerit gladium non desperes; est enim regressus ad amicum. Si aperuerit os triste, non timeas. Vide quid dicat. Si forte ira praeventus amicus eduxerit gladium, vel si verbum protulerit triste; si quasi non amans ad tempus tibi sese subtraxerit; si tuo suum aliquando praetulerit consilium; si a te in aliqua sententia vel disputatione dissenserit, non his amicitiam aestimes dissolvendam. Est enim, ait, regressus ad amicum, excepto convicio, et improperio et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa. In his omnibus effugiet amicus. Diligentius proinde haec quinque consideremus, ne nos eis amicitiae vinculis constringamus; quos ad haec vitia vel iracundiae furor, vel alia quaelibet passio compellere consuevit.