Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 31

[1] FERIO -ris caret preterito et supino, sed mutuatur a percutio -tis quod est eiusdem signifìcationis secum et facit percussi percussum; [2] et hinc hec ferula -le, quoddam genus herbe, et palmatorium inde factum dicitur ferula; dicit enim Cornutus quod ferula est quoddam genus feniculi quod crescit in monte Gargano et inde affertur a peregrinis in modum retorti baculi; quod est tam calide nature quod cum auster fiat, qui similiter est calidus, fìt quidam conflictus et confractio inter herbas illas et inde procreatur ignis adeo magnus quod quandoque comburitur tota regio, a qua combustione beata Agatha Romanos liberasse legitur. [3] De hac herba faciunt palmatorium et levam manum discipulorum verberant, quia cor hominis a leva parte est; cum autem sanguis circa illud congelatur et obstat animo ne possit verum discernere, calor illa percussione citatur usque ad cor et per arterias descendens calefacit sanguinem congelatum et ita ex animo cecitatem expellit. Et hinc hoc feruletum -ti quod et ferularium dicitur, idest locus ubi abundat ferula. [4] Item a ferio hec furia -e, quia ferit corda hominum et reddit ea commota, unde furiosus -a -um et furiatus -a -um; sed furiosus est qui ritu ferarum fertur, et ab eo furor numquam recedit, furiatus qui furit ex causa; et furiosus comparatur, unde furiose -sius -me adverbium et hec furiositas -tis. [5] Item a furia hic et hec furialis et hoc -le, unde furialiter adverbium et furialitas -tis. [6] Item a furia furio -as -avi, facete insanum, et est transitivum et activum, unde Oratius in Odis; et furo -ris verbum neutrum et absolutum et, ut dicit Priscianus (gramm. II 450, 15-17), prima persona, scilicet furo, non est multum in usu et caret preterito et supino, sed mutuatur tam preteritum quam supinum ab insanio -nis quod est eiusdem signifìcationis cum ilio et facit insanivi -tum; [7] Sedulius (carm. pasch. 1, 212) tamen a furo confìnxit preteritum fumi, ubi dixit: 'nec minus et Darii furuerunt iussa tyranni', sed in hoc eum non imitamur. [8] Et hinc furor -ris et furibundus -a -um, idest similis furenti. [9] Furo vel furio secundum quosdam componitur defuro et defurio -ris, idest valde furere vel a furore cessare; diffuro et diffurio -is, idest diversis modis furere; prefuro vel prefurio -is, idest ante furere vel pre aliis furere; perfuro vel perfurio -is, idest perfecte et valde furere. [10] Furo cum omnibus suis compositis est neutrum et corripit primam sillabarli, scilicet fu. Quod autem dicitur furo quasi fos ruo ethimologia est. [11] Item a ferio hec feria -e, idest cessatio ab opere servili, unde et feria dicitur festivus dies in quo cessare debemus ab operibus servilibus et in quo sola res divina debet geri; et dicitur feria a feriendis victimis, et secundum hoc soli festivi dies dicuntur ferie proprie in quibus sacrifìcia precipue solent fieri; sed quia qualibet die debemus cessare a vitiis inde est quod quilibet dies potest dici feria. [12] Vel feria dicitur quasi faria, a fando, quia in creatione mundi per singulos dies fabatur Deus. In prima enim die ait 'fìat lux', in secunda 'fiat fìrmamentum', et sic in aliis; vel dicitur a fando feria quia in feriis est nobis tempus fandi in divino vel humano officio, et secundum hoc quilibet dies potest dici feria. [13] Secundum ergo consuetudinem christianorum sic appellandi sunt dies: prima feria vel dies dominica, secunda feria, tertia feria, quarta feria, quinta feria, sexta feria, septima feria; et est sensus duplex: quia enim dies sabbati ab initio habitus est ferialis, ideo dies dominica nuncupatur prima feria quia primus est a feria, idest a sabbato quia ferialis solet esse; dies lune dicitur secunda feria quia secundus est a feria et sic de ceteris; vel dies dominica dicitur prima feria quia primus dies est septimane que feria est et sic de ceteris. [14] Qualiter dies sint appellandi secundum Hebreos vel gentiles in sequentibus invenies. [15] A feria feriatus -a -um, idest festivus; proprie quidem feriati dies sunt in quibus res divina fit et abstinere homines a litibus et operibus servilibus oportet; [16] et ferio -as, quod potius ferior -aris, idest cessare ab operibus, sollemnizare; et est ferio neutrum et ferior deponens cum omnibus eorum compositis, si qua habent. [17] Ferio componitur referio -ris, iterum ferire vel retro ferire. Ferio cum omnibus suis compositis est activum et corripit primam sillabam, scilicet fe, unde Ovidius (trist. 1, 11, 40) 'ipsaque ceruleis charta feritur aquis'.