Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

X

Pereant a facie tua, deus, sicuti pereunt, uaniloqui et mentis seductores, qui cum duas uoluntates in deliberando animaduerterint, duas naturas duarum mentium esse asseuerant, unam bonam, alteram malam. ipsi uere mali sunt, cum ista mala sentiunt, et idem ipsi boni erunt, si uera senserint uerisque consenserint, ut dicat eis apostolus tuus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. illi enim dum uolunt esse lux non domino, sed in se ipsis, putando animae naturam hoc esse, quod deus est, ita facti sunt densiores tenebrae, quoniam longius a te recesserunt horrenda arrogantia, a te vero lumine inluminante omnem hominem venientem in hunc mundum. attendite quid dicatis, et erubescite et accedite ad eum et inluminamini, et vultus vestri non erubescent. ego cum deliberabam ut iam servirem domino deo meo, sicut diu disposueram, ego eram qui volebam, ego qui nolebam: ego eram. nec plene volebam nec plene nolebam. ideo mecum contendebam et dissipabar a me ipso, et ipsa dissipatio me invito quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienae sed poenam meae. et ideo non iam ego operabar illam, sed quod habitabat in me peccatum de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam.

nam si tot sunt contrariae naturae quot voluntates sibi resistunt, non iam duae sed plures erunt. si deliberet quisquam utrum ad conventiculum eorum pergat an ad theatrum, clamant isti, 'ecce duae naturae, una bona hac ducit, altera mala illac reducit, nam unde ista cunctatio sibimet adversantium voluntatum?' ego autem dico ambas malas, et quae ad illos ducit et quae ad theatrum reducit. sed non credunt nisi bonam esse qua itur ad eos. quid si ergo quisquam noster deliberet et secum altercantibus duabus voluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat an ad ecclesiam nostram, nonne et isti quid respondeant fluctuabunt? aut enim fatebuntur quod nolunt, bona voluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui sacramentis eius imbuti sunt atque detinentur, aut duas malas naturas et duas malas mentes in uno homine confligere putabunt, et non erit verum quod solent dicere, unam bonam, alteram malam, aut convertentur ad verum et non negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diversis voluntatibus aestuare.

iam ergo non dicant, cum duas voluntates in homine uno adversari sibi sentiunt, duas contrarias mentes de duabus contrariis substantiis et de duobus contrariis principiis contendere, unam bonam, alteram malam. nam tu, deus verax, improbas eos et redarguis atque convincis eos, sicut in utraque mala voluntate, cum quisque deliberat utrum hominem veneno interimat an ferro, utrum fundum alienum illum an illum invadat, quando utrumque non potest, utrum emat voluptatem luxuria an pecuniam servet avaritia, utrum ad circum pergat an ad theatrum, si uno die utrumque exhibeatur; addo etiam tertium, an ad furtum de domo aliena, si subest occasio; addo et quartum, an ad committendum adulterium, si et inde simul facultas aperitur; si omnia concurrant in unum articulum temporis pariterque cupiantur omnia quae simul agi nequeunt, discerpunt enim animum sibimet adversantibus quattuor voluntatibus vel etiam pluribus in tanta copia rerum quae appetuntur, nec tamen tantam multitudinem diversarum substantiarum solent dicere. ita et in bonis voluntatibus. nam quaero ab eis utrum bonum sit delectari lectione apostoli et utrum bonum sit delectari psalmo sobrio et utrum bonum sit evangelium disserere. respondebunt ad singula: 'bonum.' quid si ergo pariter delectent omnia simulque uno tempore, nonne diversae voluntates distendunt cor hominis, dum deliberatur quid potissimum arripiamus? et omnes bonae sunt et certant secum, donec eligatur unum quo feratur tota voluntas una, quae in plures dividebatur. ita etiam cum aeternitas delectat superius et temporalis boni voluptas retentat inferius, eadem anima est non tota voluntate illud aut hoc volens et ideo discerpitur gravi molestia, dum illud veritate praeponit, hoc familiaritate non ponit.