Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 118

[1] ALGEO -es alsi alsum, verbum neutrum, idest frigere, unde verbalia, sed non sunt in usu hic alsor et alsio -nis, res verbi; [2] et hic algor -ris, idest frigus, et pro eodem hic algus -gus -gui, unde algidus -a -um, idest frigidus, quod comparatur -gidior -simus et cetera, et hec algiditas -tis; [3] algus posuit Plautus in Rudente 'vel tu suda vel peri algu'; et ab algus algosus -a -um, frigorosus; [4I et ab aigeo hec alga -e, quod proicit mare vel herba marina que frigida est, unde et mare dicitur algosum, eo quod algam a se proiciat; vel potest alga dici ab alligo -gas, quod pedes vel naves alligat; et hec algema ab aigeo dicitur, idest dolor, quia faciat algere; et ab aigeo algesco inchoativum et utrumque componitur cum ex, unde exalgeo et exalgesco. [5] Item aigeo componitur cum inde vel in, et dicitur indulgeo, d interposita, et habet diversas signifìcationes: indulgere enim accipitur pro gratis concedere ut 'papa indulsit michi hanc potestatem'; et indulgere pro operam dare ut 'indulgere gule noli, que ventris amica est; et indulgere pro remittere ut 'indulge nobis, Domine, peccata'; et tunc dicitur indulgere quasi inde algere, idest postea cessare a notitia et memoria forifacti, et in prima signifìcatione activum est, in aliis neutrum.