Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 115

[1] POST, adverbium loci, licet quandoque ponatur in vi temporis, [2] et comparatur posterior, postremus, sed postremus de multis, posterior de duobus dicitur; [3] unde posterius, postremo adverbia, et hec postremitas -tis; et postremus quandoque accipitur in vi positivi et comparatur -mior -simus, [4] unde postreme -ius -sime adverbium; et a posterior dicuntur posteriora, scilicet podex, quia retro sunt et a vultu aversa, ne, dum Illa purgamus, inquinaremur aspectu. [5] Item a post hec pupis, posterior pars navis, quasi post posita, et ponitur sepe pro ipsa navi. [6] Item a post posterus -a -um, sequens; unde hec posteritas, progenies vel propagatio filiorum in nepotes vel nepotum in pronepotes, nam posteritas a nepote incipit, quasi postera etas; [7] et componitur preposterus -a -um, transversus, non rectus, non recto ordine dispositus, quando qui debet esse posterior factus est prior; [8] unde prepostero -as, idest ordinem pervertere vel transvertere, quod debet esse posterius facere primum. [9] Item a post hic postis -is, latens ingressus a parte posteriori, [10] et idem hec postica -ce, media sillaba correpta, et idem hoc posticum -ci; Oratius (epist. 1, 5, 31) 'atria servantem postico falle clientem'; [11] et hoc posticium pro eodem in Daniele 'irruerunt famuli per posticium'. [12] Item a postis hic posticulus et hic postellus et hec posterula -e, omnia diminutiva. [13] Item a post posticus -a -um, idest ulterior vel a posteriori factus; Persius 'occipiti ceso postice occurrite sanne'; [14] et postea adverbium temporis vel ordinis, [15] et componitur posteaquam, idest postquam, et postealoci, idest post illum locum vel post illud tempus. [16] Item post componitur postquam; [17] et cum telon, quod est longum, et dicitur hec postela, corrigia que sub cauda equi tenditur, sicut antela dicitur que ante tenditur, [18] vel dicitur postela quasi post sellam et antela quasi ante sellam, et secundum hoc potest dici sic quodlibet ornamentum equi ante vel retro, vel mantica que ante portatur vel retro. [19] Item post componitur postheri, idest hodie, postridie, idest post tres dies, postpridie, idest hodie, et componitur quoque cum multis aliis partibus, de quibus melius per se tractatur.