L 70
[1] LIGO -as, unde ligamen et hec ligatura, et hec ligula -e, idest parva fascia vel corigia cum qua aliquid ligatur sicut lasniere; [2] unde ligulatus -a -um, idest ligulis ligatus vel plenus, et hic ligulatus -ti, idest cocus, cui multe ligule sunt necessarie propter veteres pannos quos induit, et ligulo -as, ligulis ligare. [3] Item a ligo hoc licinum -ni, genus vestis sic vocatum quia textura eius sit ligata in totum, quasi liginum, scilicet c pro g posita. [4] Ligo componitur alligo -as, colligo -as, deligo -as, idest valde vel deorsum ligare vel dissolvere, disligo -as, idest solvere, quod deberet dici diligo -as, sed causa differentie a diligo -is interponitur s, et in eodem sensu invenitur disligo -is -ere tertie coniugationis; [5] illigo -as, interligo -as, proligo -as, perligo -as, preligo -as, obligo -as impignerare, quasi ob, idest propter, aliquid in pignore dare vel nectere, unde obligatio -nis; [6] religo -as, idest dissolvere vel iterum vel valde ligare, unde hec religio -nis, quia nos religet ad Dei servitium et cultum; vel religio a relego -gis, quia religiosi relegunt et retractant que Dei sunt; et est religio virtus que superiori nature, quam divinam vocant, cultum cerimoniamque confert. [7] Et inde religiosus -a -um et comparatur, unde religiose -sius -sime adverbium, et hec religiositas -tis, et componitur inreligiosus, idest non religiosus, et comparatur. [8] Subligo -as, quasi subtus ligare, unde hoc subligar -ris, idest succinctorium, scilicet bracarium; vel subligar vocatur quodlibet ligamen vel ligula caligarum vel fascia qua ligabantur inguina pantomimorum ne solverentur in libidinem vel ne coirent; [9] Iuvenalis (6, 70) 'tirsumque tenent et subligar Acci'. Ligo et composita ab eo omnia sunt activa et corripiunt hanc sillabam li-.