F 71
[1] FLAVEO -es, idest esse vel fieri flavum, unde flavesco -scis inchoativum et flavus -a -um, idest albus vel rubeus, sed proprie est flavus qui vulgo dicitur blundus. Flavi ergo sunt Anglici, Teutonici, Flandrenses; item flava est arena, flava est spica cum est matura. [2] Flavus comparatur -vior -simus, unde flave -vius -sime adverbium, et hec flavedo -nis.