A 122
[1] ALTUS -a -um, quod tres habet signifìcationes: altus, idest subtilis, ut alta scientia est in isto', idest subtilis, et altus idest sublimis et altus idest profundus; conversim enim et reciproce altus ponitur pro profundus, et profundus pro altus, et comparatur -tior -simus et cetera; [2] et inde hec altitudo -nis et hec altea -e silvestris malva, eo quod in altum prodeat, et hic altanus -ni ventus altus in pelago, et etiam quilibet ventus sic potest dici quia perflet alta; [3] et componitur altus cum ara et fit altare, quasi alta vel altorum ara, et hoc altarium pro eodem, unde altariolum -li diminutivum, et hoc aitar -ris idest altare, unde Prudentius in libro Ymnorum 'ossibus aitar et impositum'. [4] Item ab altus alto -as, quod non est in usu, sed componitur exalto -as, in altum extollere, et inalto -as pro eodem, a quibus verbalia; altus componitur altisonus -a -um, alte sonans, et altigradus -a -um, alte gradiens, vel qui est in alto gradu, et altiloquus -a -um, qui alta loquitur, et hic et hec et hoc altitonans, qui alte tonat, et substantive potest dici hic altitonans -tis, Deus. [5] Item altus componitur cum metior et fit hoc altimetrum -ti, quedam mensura qua metimur altitudinem; et cum thronus, quod est sedes, et fit altithronium, sedes regia, et inde dicitur altithronus -ni, qui sedet in illa sede; [6] et ab altus hec alpis, sed raro invenitur in singulari, et dicuntur alpes quasi alta petentes vel quasi altipedes, idest montes, et non est compositio; et est tractum a lingua Gallorum, qui alpes altos montes vocant, unde alpinus -a -um, in alpibus existens, et componitur transalpina -a -um, idest ultra alpes existens, et inde transalpinor -aris, idest ultra alpes ire. [7] Item ab altus et boans altiboans, idest in altum vel ex alto sonans.