Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

D 95

[1] DRACO -nis a greco dicitur. Greci enim draconem draconta vocant, et est draco templorum, anguis aquarum, serpens terre; dum enim est in tempio proprie dicitur draco, dum est in aqua proprie anguis, dum est in terra proprie serpens. [2] Unde hic dracunculus -li diminutivum; et hic draconarius, idest vexillifer, vexillarius, signifer qui fert vexillum ubi est depictus draco; et hec dracona -e, uxor draconis vel fìlia; [3] et hec dracontea, quedam herba que vulgo dicitur herba draconis, quia hasta eius varia sit ad modum colubri et similitudinem draconis imitetur, vel quia eam herbam vipera timeat; et hec draconia vel draconita, quedam gemma ex capite draconis eruta; [4] et per compositionem hic dracomarinus, quidam piscis qui aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes; qui dum percusserit, quaqua ferit, fundit venenum, unde et vocatus est.