Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

D 93

[1] DUO -is, idest tribuere, dare; unde duonus -a -um, idest bonus, qui libenter tribuit. [2] Item duo -is, idest solvere, unde in Paulo atheniensi habetur reduivium inquit est cum cutis circa unguem solvitur, quia duere est solvere'; [3] a quo componitur induo -is: postquam enim quis indutus est quasi solutus et expeditus est vel ad operandum vel ut se totum videndum prebeat, quod non est cum sit nudus. [4] Alii dicunt quod sit compositum induo ab in et duo, alii ab in et dorsum, alii ab in et suo, mutata s in d ad differentiam eius quod est insuo -is, sed hoc totum factum est et sic fictum ex defectu scientie. [5] Ab induo hoc indumen -nis, quicquid induimus; Iosephus in XVII 'quando civitatem intrabat privatis induminibus utebatur'; unde hoc indumentum -ti. [6] Item ab induo pluraliter hee induvie -arum, indumenta, et proprie tunice serpentum, eedem exuvie quia exuuntur sicut induvie quia induuntur, et hec inducula -e, indumentum; Plautus in Epidico (223) 'quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam?'; [7] indusio -as, idest induere; Martianus (1, 65) 'ipsum Tonantem exuviis indusiari publice cernerent'; et inde hoc indusiamen -nis, indumentum. [8] Duo cum omnibus suis compositis est activum.