D 84
[1] DORCAS, grece, interpretatur latine videre, unde hoc Dorcium -cii, quedam mulier sic dieta causa adulationis et blandimenti, quasi visiuncula; et hec dorcas -adis, scilicet caprea; et dicuntur capree dorcades quia acutissime etiam de longinquo vident; [2] hee et ibices dicuntur, quasi avices, quia ad instar avium ardua et excelsa teneant et in sublimi habitent ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pateant; unde et meridiana pars ibices aves vocat que in Nili fluentis habitant. De capreis dicitur quod, si quando ferarum vel hominum adversitatem persenserint, de altissimis saxorum cacuminibus sese precipitantes in suis cornibus illesas suscipiunt. [3] Item hec Dorcas proprium nomen fuit cuiusdam mulieris. [4] Hic dorco -nis, idest avidus, vorator, dictus sic a dorcas quod est videre, quia solo visu accenditur ad lecacitatem.