Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

D 82

[1] Hoc DOMA -tis, idest tectum, dicunt Greci, unde Phisiologus: 'de pilis huius si fit sub domate fumus', et hinc dicimus nos hec domus, genitivo huius domus vel domi et, ut eius declinatio pateat pro certo, declinatur hoc nomen et secundum quartam et secundumsecundam declinationem per omnes casus absque dativo et ablativo pluralibus in quibus declinatur tantum secundum quartam: dicitur enim domibus et nunquam domis; nominativus tamen pluralis et vocativus tam singularis quam pluralis, scilicet dome vel domi, non sunt in frequenti usu secundum secundam declinationem, similiter nec ablativus singularis secundum quartam, scilicet domu. [2] Unde hec domuncula -e diminutivum, quod et domicula -e invenitur, et domesticus -a -um, idest notus et familiaris, quasi in domo stans, et, per compositionem, hoc domicilium, idest domus fastigium, altitudo, et dicitur sic quasi cilium domus; dicitur tamen quandoque domicilium domus ipsa vel habitatio vel mansio vel ius et potestas. [3] Item a domus domo -as -ui -itum, idest vincere, subiugare, excolere, et hinc verbalia, et domitus -a -um quod componitur indomitus -a -um, non domitus, effrenis, insatiabilis. [4] Domo componitur edomo -as, idest valde domare; perdomo -as, idest perfecte domare; redomo -as. Et a supino fìt domito -as frequentativum. [5] Domo et eius composita sunt activa, faciunt preteritum in -mui et supinum in -mitum et corripiunt hanc sillabato do-. [6] Item a domus hic dominus, quia domui presit; quod autem dicitur dominus quasi dans minas vel quasi dans munus, scilicet servitium, vel quasi domus nutus, ethimologia est, non compositionis ostensio; sicut ethimologia est quod dicitur dominus quasi domans manus; et inde hic domicellus et hic dominellus ambo diminutiva; [7] et hec domina, unde hec domicella -le et hec dominella -le, ambo diminutiva; domicelli et domicelle dicuntur quandoque pulchri iuvenes magnatum, sive sint servientes sive non. [8] Item a dominus vel domina hic domnus et hec domna per sincopam, quod proprie convenit claustralibus: sed dominus vel domina mundanis. [9] Item a dominus vel domina dominicus -a -um, unde hec dominica, prima feria, et hic et hec dominicalis et hoc -le, quod sumitur tam a dominica pro illa die quam a dominicus -a -um. [10] Item a dominus hoc dominium, unde dominiosus, idest imperiosus, homo scilicet magne auctoritatis. [11] Item a dominus dominor -aris, quod construitur cum dativo, unde et verbalia, dominatus -tus -tui et hec dominatio -nis, idem quod dominatus; [12] Dominationes etiam dicuntur quidam angeli, hii scilicet qui Virtutibus et Principatibus preminent, qui, quia ceteris angelorum agminibus dominantur, Dominationes vocantur. [13] Et nota quod domus est unius familie habitaculum, sicut unius populi urbs et sicut orbis domicilium humani generis totius. Item domus dicitur commixtio viri et uxoris et etiam familia, sed a duobus incipit: nam proprie familia est liberi ex liberis legibus suscepti, a femore dieta.