Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 238

[1] COQUO -quis coxi coctum, unde coctus -a -um; quod autem dicitur coctum quasi coactum ab igne vel aqua, ethimologia est, non derivano. [2] Quod componitur semicoctus -a -um, et hic et hec coctilis et hoc -le, quod coctum est vel aptum ad coquendum, et hic cocus -ci et hic coctuarius in eodem sensu, scilicet qui cibos coquit. [3] Antiqui tamen dicebant hic coquus -qui, unde hic coquulus -li diminutivum, et hec coquina et hinc culina -e per diminutionem; [4] unde componitur, ut dicunt, inquilinus, vilis civis et adventicius, vel derivatur ab incolo -lis, ut diximus. [5] Et a coquina hic et hec coquinalis et hoc -le, in coquina coctus vel ad coquinam pertinens, et coquinarius -a -um, idem, et coquinarius -rii idest coquus, et cocino -as idest sepius coquere, unde hic cocinarius -rii idest coquus, scilicet cocinator. [6] Item a coquus coquestrius -a -um, qui panem vel aliud coquit; unde Iosephus in sexto 'fìlias inquit vestras faciet unguentarias et coquestrias et molarias'. [7] Item a coquo hoc cocular -ris, idest vas cavatum ad officium coquine, et hoc coculum -li, idest minutum virgultum unde coquitur obsonium; et hoc coculum -li etiam dicitur quodlibet vas ad officium coquine paratum, unde Plautus (fr. 181) 'eneis coculis excocta est michi omnis misericordia'; [8] hec cocula -le, quoddam genus ponderis vel mensure que una dragma et dimidia adimpletur. [9] Et notandum quod coquus et pistor apud antiquos idem dicebatur, unde Plautus 'coquis edit Neptunum Cererem Venerem'. [10] Coquo componitur decoquo -quis, idest valde coquere; excoquo -quis in eodem sensu et similiter incoquo et percoquo -quis; [11] et ab excoquo hec scoria -e, purgamentum et sordes metallorum, quia de ferro excoquitur; idem et hic siginus; item scoria est suffocatio vesice ita ut urina denegetur vel ventris officium, unde hic scorio -nis, stultus, stolidus, fatuus; [12] precoquo, idest pre aliis coquere, idest supra vel plus vel ante, unde hec precia -e, genus vini vel uvarum, quasi precoqua, quia ante alias sole coquitur et citius ad maturitatem venit, et eadem dicitur precoqua -e, et hic precox -cis; sed a Grecis dicitur lageos quia velocius currat ad maturitatem ut lepus; et nota quod potest declinati mobiliter precoquus -a -um. [13] Item componitur recoquo, iterum vel valde coquere; subcoquo, idest parum vel subtus coquere. Coquo et eius composita activa sunt et corripiunt hanc sillabam co in presenti. [14] Item a coquo hec coquimella -le, quedam arbor quam Latini ob colorem prunum vocant, alii a multitudine enixi fructus nixam appellant, cuius generis damascena est melior, a Damasco unde prius asportata est.