C 236
[1] COPOS grece, latine labor. [2] Inde copia -e, quia omnis substantia ex labore constat; unde hec copiola -e diminutivum et copiosus -a -um, quod comparatur -sior -simus, unde copiose -sius -sime, [3] et hec copiositas et hec cops indeclinabile, idest copia, unde copsus -a -um, idest copiosus, et hec copona -e, idest taberna. Quidam tamen dicunt quod copia descendit ab ope sicut postea dicetur. [4] Item a copia hec carica -ce, idest fructus palme et ficus sicce, vel potius massa illarum; vel a caris, quod est gratia, quia tales fructus gratiosi sunt. [5] Item a copos et artos, quod est panis, componitur hic artocopus -pi, idest panis elaboratus ad usum domini, sed de hoc aliam superius posuimus sententiam. [6] Item a copos et mirra, quod est unguentum, vel cyros, quod est manus, dicitur hic mirecopus et hic cyrocopus, in eodem sensu, scilicet unguentarius, qui vendit vel operatur unguentum. [7] Item componitur cum pharma, quod lingua Sirorum est unguentum, et dicitur hic et hec pharmacopola -le, idest venditor unguentorum vel qui ea operatur vel cooperatur; vel componitur a pharmacon et pole sicut postea dicemus. [8] Item cope grece, latine dicitur cesio, et componitur cum sin, quod est cum, et dicitur hec sincopa, idest subtractio litere vel sillabe de medio dictionis, quasi concisio, idest communium cesio, nam illud quod est inter principium et finem commune est ipsis; unde sincopo -as, idest sincopam facete. [9] Item componitur cum apo, quod est sub, de, et dicitur apocopa, idest decisio, quasi deorsum cesio, idest subtractio littere vel sillabe de fine; unde apocopo -as et cetera.