C 144
[1] CHERE interpretatur salve vel gaude, unde et ab a, quod est sine, dicitur Acheron -tis amnis infernalis, quia nulla salus, nullum gaudium in inferno, sed perpetuus horror ibi inhabitat. [2] Item a chere hoc Cerete -tis, quedam civitas: dum Romani olim militarent iuxta Achiliam civitatem, quesiverunt a civibus quod esset nomen civitatis; ilii vero expertes lingue latine, utpote Greci, se a Romanis esse salutatos credentes, responderunt: 'chere', quod est salve. [3] Tunc Romani chere nomen civitatis esse credentes, subtraxerunt h et addiderunt hanc sillabam te, et dixerunt hoc Cerete -tis pro nomine civitatis, penultima producta, unde antiqui sumpserunt hoc patrium hic et hec ceretis et hoc -te, penultima producta, sed postea idem antiqui causa differentie ad primitivum corruperunt derivatum mutantes e penultimam in i, [4] et dixerunt hic et hec ceritis et hoc -te, similiter penultima producta. Postea moderni amplius nomen corruperunt patrium in nominativo isto: masculini et feminini, scilicet ceretis, subtrahentes ti sillabam per sincopam, [5] et dixerunt hic et hec ceres et hoc -rete, genitivo ceretis vel ceritis penultima producta; sed causa differentie ad primitivum tam e quam i penultima invenitur in isto nomine correpta apud auctores; cum ergo in primitivo invenitur i penultima correpta, nimis improprie ponitur sola poetica licentia.