Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VIII

Egisti ergo mecum, ut mihi persuaderetur Romam pergere, et potius ibi docere quod docebam Carthagini. et hoc unde mihi persuasum est, non praeteribo confiteri tibi; quoniam et in his altissimi tui recessus et praesentissima in nos misericordia tua cogitanda et praedicanda est. non ideo Romam pergere uolui, quod maiores quaestus maiorque mihi dignitas ab amicis, qui hoc suadebant, promittebatur quamquam et ista ducebant animum tunc meum sed illa erat causa maxima et paene sola, quod audiebam quietius ibi studere adulescentes et ordinatiore disciplinae cohercitione sedari, ne in eius scholam, quo magistro non utuntur, passim et proterue inruant, nec eos admitti omnino, nisi ille permiserit.

Contra apud Carthaginem foeda est et intemperans licentia scholasticorum: inrumpunt inpudenter et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque discipulis ad proficiendum instituerit. multa iniuriosa faciunt, mira hebetudine et punienda legibus, nisi consuetudo patrona sit, hoc miseriores eos ostendens, quo iam quasi liceat faciunt, quod per tuam aeternam legem numquam licebit; et inpune se facere arbitrantur, cum ipsa faciendi caecitate puniantur, et incomparabiliter patiantur peiora, quam faciunt. ergo quos mores cum studerem meos esse nolui, eos cum docerem cogebar perpeti alienos; et ideo placebat ire, ubi talia non fieri omnes qui nouerant indicabant. uerum autem tu, spes mea et portio mea in terra uiuentium, ad mutandum terrarum locum pro salute animae meae et Carthagini stimulos, quibus inde auellerer, admouebas, et Romae inlecebras, quibus adtraherer, proponebas mihi, per homines, qui diligunt uitam mortuam, hinc insana facientes, inde uana pollicentes: et ad corrigendos gressus meos utebaris occulte et illorum et mea peruersitate. nam et qui perturbabant otium meum, foeda rabie caeci erant, et qui inuitabant ad aliud, terram sapiebant. ego autem, qui detestabar hic ueram miseriam, illic falsam felicitatem appetebam.

Sed quare hinc abirem et illuc irem, tu sciebas, deus, nec indicabas mihi nec matri, quae me profectum atrociter planxit, et usque ad mare secuta est. sed fefelli eam uiolenter me tenentem, ut aut reuocaret aut mecum pergeret, et finxi me amicum nolle deserere, donec uento facto nauigaret. et mentitus sum matri, et illi matri, et euasi; quia et hoc tu dimisisti mihi misericorditer seruans me ab aquis maris plenum exsecrandis sordibus usque ad aquam gratiae tuae; qua me abluto siccarentur flumina maternorum oculorum, quibus pro me cotidie tibi rigabat terram sub uultu suo. et tamen recusanti sine me redire uix persuasi, ut in loco, qui proximus nostrae naui erat, memoria beati Cypriani, maneret ea nocte. sed ea nocte clanculo ego profectus sum, illa autem non; mansit orando et flendo. et quid a te petebat, deus meus, tantis lacrimis, nisi ut nauigare me non sineres? sed alte consulens, et exaudiens cardinem desiderii eius, non curasti quod tunc petebat, ut me faceres quod semper petebat. flauit uentus et impleuit uela nostra, et litus subtraxit aspectibus nostris, in quo mane illa insaniebat dolore et querellis et gemitu implebat aures tuas contemnentis ista, cum et me cupiditatibus raperes ad finiendas ipsas cupiditates, et illius carnale desiderium iusto dolorum flagello uapularet. amabat enim secum praesentiam meam more matrum, sed multis multo amplius; et nesciebat, quid tu illi gaudiorum facturus esses de absentia mea. nesciebat, ideo flebat et eiulabat, atque illis cruciatibus arguebatur in ea reliquiarium Euae, cum gemitu quaerens quod cum gemitu pepererat. et tamen post accusationem fallaciarum et crudelitatis meae, conuersa rursum ad deprecandum te pro me abiit ad solita, et ego Romam.