Et per annos ferme ipsos nouem, quibus eos animo uagabundus audiui, nimis extento desiderio uentrum expectabam istum Faustum. ceteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quaestionibus a me obiectis deficiebant, illum mihi promittebant, cuius aduentu conlatoque conloquio facillime mihi haec, et si qua forte maiora quarerem, enodatissime expedirentur. ergo ubi uenit, expertus sum hominem gratum et iucundum uerbis, et ea ipsa, quae illi solent dicere, multo suauius garrientem sed quid ad meam sitim pretiosorum poculorum decentissimus ministrator? iam rebus talibus satiatae erant aures meae; nec ideo mihi meliora uidebantur, quia melius dicebantur; nec ideo uera, quia diserta; nec ideo sapiens anima, quia uultus congruus et decorum eloquium. illi autem, qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant; et ideo illis uidebatur prudens et sapiens, quie delectabat eos loquens.
Sensi autem aliud genus hominum etiam ueritatem habere suspectam, et ei nolle adquiescere, si compto atque uberi sermone promeretur. me autem iam docueras, deus meus, miris et occultis modis, et propterea credo, quod tu me docueris; quoniam uerum est, nec quisquam praeter te alius doctor est ueri, ubicumque et undecumque claruerit. iam ergo abs te didiceram, nec eo debere uideri aliquid uerum dici, quia eloquenter dicitur, nec eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum; rursus nec ideo uerum, quia inpolite enuntiatur, nec ideo falsum, quia splendidus sermo est: sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles; uerbis autem ornatis et inornatis, sicut uasis urbanis et rusticanis utrosque cibos posse ministrari. igitur auiditas mea, qua illum tanto tempore expectaueram hominem, delectabatur quidem motu affectuque disputantis, et uerbis congruentibus atque ad uestiendas sententias facile occurrentibus. delectabar autem, et cum multis uel etiam prae multis laudabam ac ferebam; sed moleste habebam, quod in coetu audientium non sinerer ingerere illi, et partiri cum eo curas quaestionum mearum, conferendo familiariter et accipiendo ac reddendo sermonem. quod ubi potui, et aures eius cum familiaribus meis eoque tempore occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quaedam, quae me mouebant, expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum, nisi grammaticae, atque eius ipsius usitato modo. et quia legerat aliquas Tullianas orationes, et paucissimos Senecae libros, et nonnulla poetarum, et suae sectae si qua uolumina latine atque composite conscripta erant, et quia aderat cotidiana sermocinandi exercitatio; inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine ingenii et quodam lepore naturali. itane est, ut recolo, domine deus meus, arbiter conscientiae meae? coram te cor meum et recordatio mea; qui mecum tunc agebas abdito secreto prouidentiae tuae, et inhonestos errores meos iam conuertebas ante faciem meam, ut uiderem et odissem.