C 46
[1] CARDIAN grece, latine dicitur cor, unde cardia quidam morbus, scilicet cordis pulsus, a quo cardiacus -a -um idest cordis pulsum patiens, unde Iuvenalis (5, 32) 'cardiaco numquam ciathum missurus amico', et dicitur cardiacus quasi cor yans habens propter sitim; [2] et hic cardo -nis, idest ima pars hostii, scilicet cuneus, qui in foramine vertitur, unde et cardo dicitur ipsum foramen, et dicitur cardo a cardian, ideo quia sicut cor hominem, ita ille cuneus ianuas regit et movet, [3] unde hic et hec cardinalis et hoc -le, et cardinarius -a -um in eodem sensu, scilicet quod ad cardines pertinet, et hic cardinalis -lis, quia per eos mundus debet regi et gubernari et moveri sicut hostium per cardinem; [4] et nota quod cardo etiam dicitur extremitas rei, unde et cardines celi dicuntur extreme partes axis, sic dicti quia per eos vertitur celum; cardo etiam ponitur pro oportunitate vel articulo, unde proverbialiter solet dici 'res est in cardine', idest in articulo vel oportunitate; [5] qui enim in cardine est, leviter potest intrare et exire, unde Virgilius 'aut tanto cessabit cardine rerum'. [6] Item a cardian hoc cor -dis; quod autem dicitur cor quasi custodia omnium rerum, ethimologia est et non compositionis ostensio; unde corculum -li diminutivum, idest parvum cor, unde Plautus (Cas. 836-37) 'ego sum liber. Meum corculum, melculum, verculum', [7] et cordus -a -um, idest serotinus, unde et uve que tarde maturescunt corde dicuntur, et cordatus -a -um, idest sapiens, unde in Iob (34, 10) 'viri cordati audite me', et Augustinus De civitate Dei 'cum de deis victis illa scriberentur, cordatos homines cogebat mentiri', unde cordate idest sapienter, convenienter, honeste. [8] Item a cor cordicitus adverbium, idest cordetenus, unde Sidonius 'prudentibus' inquit 'cordicitus insitum est', et hec corda, quia sicut pulsus cordis est in pectore, ita pulsus corde est in cithara, unde hec cordula diminutivum, [9] et hic et hec cordacista -ste, idest qui vel que canit cum corda, et hic cordex -cis qui facit cordas, et per compositionem decacordus -a -um, idest decem cordarum. [10] Item cor componitur cum edo et dicitur hic coredulus -li, avis quedam que statini et citius quam cetera membra cor avis capte edit, et cum pre et dicitur hoc precordium, idest quoddam intestinum quia presit cordi, [11] unde hic et hec precordialis et hoc -le, quod quandoque ponitur pro intimo et secreto et familiari; et cum episcopus et dicitur hic corepiscopus -pi, idest vicarius episcopi, [12] et cum binum et dicitur hic corbius -bii, quod et hic corbinius dicitur, scilicet ille qui habet duplex cor, quasi binum habens cor, vel re vera qui est versipellis et inconstans; et cum clavis et dicitur hec corclavia -e, idest cella interior que est quasi cor clavibus custodita; [13] et cum conet dicitur hic et hec et hoc concors -dis, quasi unius et eiusdem cordis, unde concorditer adverbium, et hec concordia -e, a quo concordiosus -a -um, [14] et a concors concordo -das verbum neutrum et absolutum; et cum dis et dicitur hic et hec et hoc discors -dis, quasi diversi cordis vel quasi deorsum a corde alterius, unde discordo -as verbum neutrum et absolutum, et hec discordia -e, unde discordiosus -a -um, [15] unde Augustinus De civitate Dei, in secundo 'quantum mali fìt discordiosi certaminis, quod fratrem Romuli coegit occidi'; et cum ex et dicitur hic et hec et hoc excors -dis iners, fatuus, insipiens, unde Oratius in Epistulis (1, 2, 25) 'sub domina meretrice fuisset turpis et excors', [16] et dicitur excors quasi extra cor, et in eodem sensu componitur cum e et dicitur ecors, quasi sine corde, et cum miser vel potius miserans, et dicitur hic et hec et hoc misericors -dis, quasi miserum vel miserans habens cor super aliquem afflictum compatiendo, [17] unde misericorditer, et hec misericordia -e; et cum reet dicitur recordor -aris verbum deponens, et construitur cum accusativo et genitivo, tamen differenter: 'recordor lectionem', idest firmo vel recito vel narro vel de ea mentionem facio; 'recordor lectionis', idest memoriter teneo lectionem; in utraque tamen constructione invenitur modo hunc modo illum sensum exprimere; [18] et dicitur recordari quasi ea que retro sunt et preterita iterum ad cor reducere; et cum seprepositione et dicitur hic et hec et hoc secors -dis, idest ignavus, stultus, quasi seorsum a corde, unde secordia idest ignavia; [19] et cum ve et dicitur hic et hec et hoc vecors -dis demens, furiosus, quasi ve habens in corde, vel componitur a vesecundum quod signifìcat sine, quasi sine corde, vel a veho -is quia vehatur a corde et a propria voluntate; unde vecordia et vecorditer adverbium. [20] Componitur quoque cum unus et dicitur hic et hec et hoc unicors -dis, quasi unius cordis scilicet concors, unde unicordia idest concordia, et unicorditer; et nota quod antiquitus declinabatur hic et hec unicordis et hoc -de, similiter et alia que predicta sunt, quod et in auctoribus invenitur. [21] Item a cor hec cura sollicitudo, anxietas; quod autem dicitur cura quasi cor edens vel quasi cor urens vel quasi a corde ruens, ethimologia est non compositionis ostensio; secundum quosdam tamen derivatur a corruo -is; [22] differt tamen cura a sollicitudine, quia sollicitudo moderata est et temperabilis, sed cura est sine moderatione; unde curiosus -a -um et comparatur -sior -simus, unde curiose -sius -sime adverbium, et hec curiositas -tis. [23] Item a cura hec curia, quia ibi frequens est cura et sollicitudo de rebus administrandis, et inde hec curiola -le diminutivum, et hic et hec curialis et hoc -le et comparatur -lior -simus, unde curialiter -lius -sime adverbium, et hec curialitas -tis, et curiatim idest de curia in curiam, vel curiatim idest curialiter. [24] Item a curia hic curio -nis qui est de curia, quod componitur decurio -nis, idest de curia eiectus vel potius de curia existens. In eodem sensu invenitur hic decures -ris, et hic decudes -dis. [25] Inveniuntur et ista nomina in alia significatione, scilicet pro ilio qui preest decem viris, et tunc derivatur a decem. Et a decurio decuriatus -a -um, idest propter suam probitatem curie deputatus; et nota quod curiones etiam dicuntur qui accipiunt curam de plebe et civilia officia procurant et exequuntur; iidem et decuriones et curiales dicti sunt, et derivantur tunc potius a cura. [26] Item a cura hec curtis -tis pro districtu alicuius castri vel ville; et hec Curitis idest Iuno, quia credebatur curam gerere de populo, unde Martianus (2, 149 p. 45, 15) 'Curitim debent memorare bellantes', vel potius dicitur Curitis a currus, sicut postea dicetur. [27] Item cura componitur cum seet dicitur securus -a -um, quasi seorsum a cura, quod comparatur -rior -simus, unde secure -rius -sime adverbium, et hec securitas -tis, et securo -ras verbum activum, idest facere securum. [28] Item componitur cum ob et interponitur s et dicitur obscurus -a -um: proprie obscurus est qui est ob curam, idest contra curam hominum, idest de quo non curant homines, et comparatur -rior -simus, unde obscure -rius -sime adverbium, et hec obscuritas -tis, et obscuro -as verbum activum, idest facere obscurum. [29] Item a cura curo -as verbum activum, idest sanare vel purgare vel curam alicui adhibere; invenitur absolutum et neutrum: curare idest curam et studium habere; unde curator, quia curam ferat pueris, qui eius etatis sunt ut sua negotia administrare non possint; [30] curo componitur accuro -as, idest diligenter et curialiter curare, unde accuratus -a -um, idest diligenter procuratus, et comparatur -tior -simus, [31] unde accurate -tius -sime adverbium, ut 'accurate recepir eum' idest diligenter, studiose, curialiter. Et nota quod accuratus, secundum quod est nomen, dicitur tam pro eo qui procuratur quam pro eo qui procurat. [32] Item componitur procuro -as, idest pro aliquo curam de aliqua re suscipere, unde procurator idest pro alio curator, et procurare idest diligenter pascere; et sunt activa omnia composita a curo -as.