Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 30

[1] Hic CANON -nis grece, latine dicitur regula, unde canonicus -a -um idest regularis, quod et substantive dicitur hic canonicus, et hec canonica tam pro femina regulari quam pro ecclesia ubi regulares morantur, quelibet tamen ecclesia invenitur dici canonica; [2] nam in qualibet ecclesia regulariter deberet vivere quilibet. Ergo caveat quis sic coniungere: 'canonicus regularis'; idem enim est quod 'canonicus canonicus' vel 'regularis regularis', et similiter dicitur incongrue 'canonicus secularis': idem enim est quod 'regularis secularis', quod nichil est, ac si diceretur 'album nigrum'. Non enim est canonicus si non est regularis, nec e converso. [3] Usus tamen quorundam sic habet, qui magis noverunt esse seculares in canonica quam regulares in seculo. Si tamen ecclesia, causa differentie distinguende, ita velit uti, non consentiendo non contradicimus. Sepe enim per dictiones non congrue iunctas intellectum generamus competentem.