C 28
[1] CANO -nis cecini cantum verbum est polisenum; cano aliquando significat simpliciter cantare, sed aliquando divinare, ut ibi (Verg. Aen. 6, 76) 'ipsa canas oro', aliquando dicere, ut ibi (Lucan. 1, 45758) 'longe, canitis si cognita, vite mors media est', aliquando laudare, ut ibi (Verg. Aen. 7, 698) 'regemque canebant', idest laudabant, [2] aliquando metrice describere, quomodo accipitur in principiis poetarum, et est poetarum sicut dicere est prosaicorum, et in duabus primis signifìcationibus est neutrum, in aliis activum; [3] unde verbalia, et hic cantus -tus -tui, unde cantilena, quod videtur esse compositum a cantus et lenis; non enim dicitur esse cantilena nisi sit cantus dulcis et lenis et suavis et non asper; [4] et hoc canticum, unde quidam liber intitulatur per excellentiam Cantica canticorum; et canto -tas verbum frequentativum, a quo descendit aliud frequentativum scilicet cantito -tas, unde Augustinus De civitate Dei 'cur ludi scenici ubi hec dictitantur, actitantur, cantitantur'. [5] Canto componitur accanto -as, idest iterum vel iuxta cantare, concanto -as, idest simul cum alio vel simul plura cantare, decanto -as, idest valde cantare, et discanto -as, [6] et excanto -as, idest discantare, et incanto -as et recanto -as, idest iterum vel retro cantare. [7] Item a cano hic canuxius, verbosus, loquax, dicax, seminiverbius, multilinguis, multicrepus, et hic cantus -ti pro cantu et pro meditullio rote, vel, quod melius est, cantus est curvatura vel circumferentia rote, scilicet lignum quod terram calcat cui radius infìgitur, unde Persius 'vertentem sese frustra sectabere cantum', [8] et hic canor -ris idest sonus, unde canorus -a -um, et hic cantarus -ri quoddam vas vinarium, scilicet crater qui cantando portatur, unde Iosephus De antiquitatum historia in septimo 'ex quo Salomon cantaros optimos effecit cum templum edifìcaret'. [9] Invenitur etiam hic canterius -rii, idest equus castratus, unde Plautus 'ego faxim ut mali qui superant equi sunt viliores Gallicis canteriis'. [10] Item a cano hec Camena idest cantilena vel musa quasi canens amene, et hee cantes -tium, idest fìstule organorum in quibus cantus temperatur vel, ut Martiano placet, Cantes dicuntur dee ornamentorum, unde idem ait 'quippe iIle Cantes dicebantur et quicquid apprehendebant venustabant'; [11] et a preterito cecini hic cignus, quia bene canat, et hic cignulus -li diminutivum, et cigninus -a -um, et cigneus -a -um, et hic cignitus -tus -tui vox cigni, [12] et secundum quosdam concinnus -a -um dicitur a cigno, idest concors et consolans sicut cantus cignorum, sed de hoc, Deo volente, postea dicemus. [13] Item a cignus dictus est quidam amnis Cilicie hic Cignus, tum quia miram habet suavitatem aquarum, tum quia autumno et estate, quando nives solvuntur, tumescit (quadam enim lingua quicquid est candidum dicitur cignus), reliquis anni temporibus tenuis est et quietus. [14] Item a cano hec canna, quia ea canitur, unde hoc cannetum -ti, locus ubi canne crescunt, et hec cannula et hec cannella ambo diminutiva, et hoc cannabum -bi propter similitudinem canne, vel a greco canabin quod Greci dicunt. [15] Unde hec cannabis -bis pro eodem et pro corda inde facta, unde Persius (5, 146-47) 'tibi torta cannabe fulto cena sit in transtro'. Item a canna hec canalis et hoc canale, quia cava sit in modum canne, [16] et hoc cinnamum vel cinnamomum, et est brevis arbuscula cuius fructus dicuntur stacte, et dicitur cinnamum vel cinnamomum quia cortex eius in modum cannarum sit rotundus et tenuis, et tam cortex quam arbor ipsa dicitur sic; [17] et a cinnamum et lego dicitur hic cinnamolegus et qui legit cinnama et quedam avis Arabie, quia legat et texat nidum ex fructibus cinnami. [18] Item a canna hoc canistrum, quia de cannis fìssis texitur, vel a canus -a -um dicitur quia cana, idest poma que sunt cana idest lanuginosa, ibi ponuntur, unde hoc canistrellum -li diminutivum. [19] Item a cano vel canor -ris hic et hec canis, unde hic caniculus et hec canicula ambo diminutiva; Canicula etiam dicitur quedam stella in quam mutata fuit canicula Ycari, unde hic et hec canicularis et hoc -re, ut dies caniculares in quibus canicula regnat. [20] Item a canis canicus -a -um, et caninus -a -um, et hic catulus diminutivum, a quo catellus, unde catellulus et hic catulaster -stri omnia diminutiva, [21] et sunt catuli proprie filii canum, abusive tamen filii quarumlibet bestiarum dicuntur catuli; [22] et a catulus catula, a catellus Catella, a catellulus catellula, a catulaster catulastra. [23] Item a catulus hic catilio -nis, idest glutto, degulator qui quadam gulositate ad modum catuli per domos discurrit, et catiliosus -a -um, idest avidus et gulosus sicut catulus est ad escam; [24] vel canis dicitur a cinos greco quod canis dicitur latine, et inde cinicus -a -um et cinedus -a -um in eodem sensu, idest caninus; [25] dicuntur etiam cinici vel cinedi molles et effeminati vel immundi sicut canes, qui publice coeunt et ad vomitum redeunt, vel dicuntur sic satirici et reprehensores quia reprehensione ledunt sicut canis morsu. [26] Iuvenalis (2, 9-10) 'castigas turpia, cum sis inter Socraticos notissima fossa cinedos'. [27] Persius (1, 133) 'si cinico barbam petulans nonaria vellat'. Unde per excellentiam immunditie quidam philosophi dicti sunt Cinici, qui publice et in propatulo cum uxoribus concumbebant predicantes publice esse concumbendum cum uxoribus in vicis et plateis ad modum canum, quia coniugium iustum est. [28] Item a cinos hec cinomia -e, idest musca canina et venenosa, et hec cinifex -cis vel cinifex indeclinabile pro eadem vel pro alio genere parvarum muscarum, scilicet pro zinzala. [29] Et a cinos et cephas dicitur hic cinocephalus -li, gens habens caput ad modum canini capitis, et etiam quoddam genus simiarum sic dicitur. [30] Item componitur cum glossa, quod est lingua, et dicitur hec cinoglossa, quedam herba de similitudine lingue canis sic dieta, vel quia ad morsum caninum trita cum sale imposita succurrat. [31] Cano componitur cum cornu et dicitur hic cornicen -nis qui canit cum cornu, unde hec cornicina que cum cornu canit, et hic tubicen -nis qui canit cum tuba, unde hec tubicina, et hic fidicen qui canit cum fide, idest corda, unde hec fidicina, [32] hic liricen qui canit cum lira, unde hec liricina, hic cicuticen qui canit cum cicuta, unde hec cicuticina; [33] et hic tibicen, penultima producta: omnia enim composita a cano canis et nominibus instrumentorum corripiunt penultimam, ut tubicen, excepto uno solo quod producit penultimam, scilicet tibicen, quod est qui canit cum tibia, unde et tibicina. [34] Item cano componitur cum os et dicitur hic oscen oscinis, qui ore canit vel foliis vel alio modo, ut decipiat aves; dicuntur etiam oscines aves quelibet ore canentes, idest cantu augurium facientes, unde Martianus Capella (1, 10 p. 6, 7-8) 'quibus formare solitus et volucrum diversos meatus et oscinum linguas'. [35] Componitur quoque cano accino -nis accinere accentum, idest iuxta vel iterum canere vel concorditer, unde accentus -tus -tui, quia omnes alie sillabe posite in dictione accinuntur et subserviunt et inclinantur illi sillabe supra quam est principalis accentus, ut quasi sub accentu illius proferantur, unde accentuo -as, idest accentuatim proferre. [36] Invenitur quoque accento -as, et est frequentativum huius verbi accino -is, vel potest esse in eodem sensu in quo accentuo. [37] Item componitur concino -nis, idest simul vel concorditer canere, unde concentus -tus -tui idest convenientia et concordia et proprie in cantu, et concinnus -a -um secundum quosdam, de quo postea dicemus; [38] precino -nis idest valde canere vel ante, unde hic preco -nis qui quodam preconatu aliquid annuntiat; preco etiam dicitur mercator quia quodam preconatu invitat ad merces suas emendas; [39] unde hic preconatus -tus -tui talis annuntiatio, et hoc preconium -nii similiter, et dicitur preconium laus vel annuntiatio laudis: ponitur quandoque simpliciter pro annuntiatione sed proprie in bono. [40] Item a precino hic precentor qui in ecclesia vocem premittit in cantu, unde precentus eius dignitas, vel precantus. [41] Item componitur occino -nis idest canere vel contra vel undique canere vel concinnare, concantare, vel infame Carmen cum certo nomine dicere, unde occento -tas frequentativum, unde Augustinus De civitate Dei in secundo 'si quis occentavisset vel Carmen condidisset'. [42] Dicimus quoque oceano -nis occanui, unde Sallustius 'iussu Metelli celeres cornicines occanuere tubis'. [43] Item componitur recino -nis, idest iterum vel retro canere vel recitare; succino -nis, idest parum vel sub vel voce remissa canere vel postea, unde succentor dicitur in ecclesia qui post precentorem subsequenter canendo respondet; [44] et nota quod omnia composita a cano -nis mutant in presenti a in i, sed in supino in e, excepto occano, et omnia faciunt presens in -cino, penultima correpta, et preteritum in -cinui et supinum in -centum, excepto occano; et omnia sunt neutra; [45] recino tamen potest esse activum pro recitare. Si tamen composita a cano redoleant aliquam vel utramque illarum signifìcationum secundum quas censuimis cano esse activum, sine dubio erunt activa.