C 26
[1] CAMUR grece, latine curvum dicitur, unde camurus -a -um et camerus -a -um, idest curvus, unde et camera dicitur curvatura, [2] unde hec camera dicitur locus secretus ubi cubamus, eo quod quedam curvatura solet in ea esse in superiori parte quasi ad modum celi, que et testudo dicitur et lacunar; [3] et a camera hic camerarius, unde hec cameraria, et hic camillus -li, idest puer ingenuus qui cameram soler frequentare, hinc quoque hec Camilla -le dicitur pro puella ingenua. [4] Inveniuntur et hee due partes in alio sensu, scilicet pro pueris sacerdotum, unde Macrobius De Saturnalibus 'camillos -inquitet camillas appellabant flaminum et flaminicarum preministros', et secundum hoc tantum valet camillus quantum minister, et Camilla quantum ministra, unde et Mercurius invenitur appellari camillus, quia minister est deorum. [5] Item a camera camero -as, idest curvare vel cameras facete vel cameris preparare et distinguere, et est activum. [6] Item a camera cameratus -a -um, idest curvatus vel cameris ornatus, et componitur bicameratus -a -um et tricameratus -a -um. [7] Item a camur pluraliter hii camures -rum, idest boves alti et decurvati, vel a carni, quod est breve, quia habent cornua brevia, et hec cumera -re quoddam vas frumentarium de festucis vel viminibus curvatis factum, [8] et hic camelus -li, quia incurvus sit dorso, unde hic cameleon -ontis quoddam animai, et dicitur sic quia, licet sit aspersus maculis albis ut pardus, collo equo similis, pedibus bubalis, capite tamen camelo est similis; et hic camelus -li idest funis nauticus.