Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 3

[1] Hic BACHUS dicitur deus vini, et ponitur quandoque pro ipso vino; unde hic baculus secundum Ysidorum quia a Bacho dicitur repertus, quia homines moti vino baculo innitebantur et adhuc innituntur, vel dicitur a baiulando, sicut postea dicetur; a quo baculo -as, idest baculo percutere, quod componitur cum de et dicitur debaculo -as, idest valde baculare. Et est activum baculo cum omnibus suis compositis. [2] Et a baculus hic bacillus -li diminutivum, quod componitur cum in et dicitur imbecillus -a -um, et hic et hec imbecillis et hoc -le in eodem sensu, idest sine baculo idest sustentamento virium, idest debilis, fragilis, unde imbecillo -as -are, idest debilitare, verbum activum, et inde verbalia. [3] Item a Bacho bacheus -a -um, de Bacho existens, vel sit possessivum, et in eodem sensu bachicus -a -um, et hoc Bachium -chii festum Bachi; et bachium dicitur parvus urceus quo utebantur in festo Bachi ad vinum tenendum, sed postea in usus aquarios transiit; [4] et hic bachius quidam pes quo in festis Bachi utebantur, et constat ex prima brevi et duabus sequentibus longis, et componitur cum anti, quod est contra, et dicitur antibachius, pes contrarius bachio; constat enim ex duabus primis longis et tertia brevi. Et idem pes dicitur palimbachius, quia iteratus est a Bachio, a palin quod est iterum et bachius. [5] Item a Bacho hec bachania -e, idest furor, et hec Bachis -dis, femina colens festum Bachi, scilicet sacerdotissa eius, que et hec Bacha dicitur, unde Plautus in Amphitrione 'Bache bachanti si velis adversarier ex insana insaniorem facies'; unde hec Bacula -le diminutivum; [6] et eadem dicitur Bassaris -dis similiter a Bacho, unde Persius 'et vitulo caput ablatura superbo Bassaris'; vel hec bassaris -ris, genus est vestis quam sacerdotes Bacho induebant, unde Bassaris -dis, sacerdotissa que illam vestem induebatur, unde hic Bassareus, idest Bachus, unde Oratius in Odis. [7] Item a Bachus hoc bacharium -rii, quoddam vas vinarium, et idem dicitur hec bachariva -e et hec bascauda -e, vel dicitur bascauda conca erea; [8] et ab eodem hic bachio -nis, quoddam genus suppellectilis simile trulle, et bachor -aris verbum deponens, idest furere, unde verbalia, et componitur debachor -aris, idest valde furere vel a furore cessare. [9] Et pluraliter hec Bachanalia -lium vel -liorum festa Bachi, unde Iuvenalis (2, 3) 'qui Curios simulant et Bachanalia vivunt'; [10] et ponitur hic nomen pro adverbio, scilicet bachanaliter, idest furiose, idest ad modum sacrifìcantium Bacho, in cuius festis solent insanire; et hoc bachinal -lis, idest torcular, pressorium, unde Plautus in Aularia 'numquid nisi hodie ad bachas veni in bachinal coquinatum'. [11] Invenitur etiam bacca per duo -cpro fructu olive et lauri, et ponitur quandoque pro quolibet fructu et precipue arborum silvestrium. Invenitur etiam bacca pro gemma quadam pretiosa, ut ibi 'quis nitido pretium cortice bacca daret'; [12] et inde baccatus -a -um, idest baccis illis lapidibus adornatus, vel secundum primam signifìcationem, idest fructu baccarum abundans vel pastus; et a bacca hec baccar -ris, herba fascinum pellens, unde Virgilius 'baccare cinge caput', et hoc baccaulum, feretrum in quo mortui deferuntur.