Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 315

[1] ARGOS nomen civitatis in Grecia neutri generis et indeclinabile in singulari, sed in plurali masculini generis, et declinatur hii Argi -gorum, unde dicti sunt Argivi, vel ab Argo rege hoc et illud dicitur. [2] Unde hec argilla -le terra humida et tenax, quia apud Argos primum ex ea facta sunt vasa, unde argillosus -a -um plenus argilla, et secundum quosdam hoc argentum propter similem colorem, [3] vel ab argentos, quod interpretatur candor quia candidum sit, vel, quod melius est, argiros dicunt Greci argentum, unde olim hic argirus -ri denarius dicebatur, quia maxime moneta de argento solet fieri; et hec Argira -re quedam insula in Indico oceano adeo fecunda argento ut dicatur habere superfìciem argenteam, et ideo sic dieta est, et inde nos dicimus hoc argentum -ti; [4] unde hic argentarius -rii qui cudit argentum, et argenteus -a -um idest de argento existens, unde argenteolus -a -um diminutivum, et argento -as quod componitur deargento -as, et inargento -as et sunt activa, et inde verbalia. [5] Item ab argentum vel argilla argello -as idest percutere et est activum, unde verbalia. [6] Item ab argiros hic argirites, quedam gemma argenteum habens colorem, et pluraliter hii argiraspide, et sunt dicti sic quidam milites qui sub Alexandre militaverant propter arma deargentata.