Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

X 11

[1] XILON grece, latine dicitur lignum; et componitur cum licon, quod est dulce, et dicitur hec silicon vel siliqua, ut Latini dicunt corrupte, quasi xilicon, quedam arbor, sic dieta quia eius ligni fructus sit dulcis, unde hec siliqua dicitur fructus eius, qui colligitur ad opus porcorum; [2] et siliqua XXIIII pars solidi ab arbore, cuius semen est, nomen tenens; siliqua etiam quoddam genus leguminis, quod porci in Africa comedunt; et siliqua folliculus cuiusque leguminis et purgamenti eius. [3] Item a xilon hec silva -ve, quasi xilva, quia ibi Ugna cedantur; vel dicitur a silen, quod est vastitas vel silentium, inde silva ubi sunt loca vasta et deserta et silentio piena, vel silva spissum nemus et breve, silva etiam interdum dicitur et fructuose arbores et infructuose; inde hec silvula diminutivum. [4] Et hic Silvius, fìlius Enee, quia natus fuit in silvis, et silvosus -a -um, silvis plenus, et hic et hec silvester vel silvestris -stre. [5] Item xilon componitur hoc xilobalsamum, lignum vel cortex balsami; et cum cassia componitur et dicitur hec xilocassia, lignum cassie; et cum fagin, quod est comedere, et dicitur xilofagus -a -um, idest lignum comedens, vermis ligneus; et hoc xiloban, lignum Libani.