Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 47

[1] Hec VOLA -le, media pars pedis vel manus, unde Prudentius De ymnis 'et volas plicas aduncis unguibus'; et inde hec volemus -mi, quoddam genus piri que facit pira adeo magna quod vix in vola possunt includi et bene implent illam, unde hoc volemum, fructus eius. [2] Item a vola per compositionem involo -as, idest furari, vel aliquid in vola continere vel ponete vel in volam immittere. [3] Item vola in avibus est media pars alarum, quarum motu penne agitantur, unde volo -as, quasi volas movere, unde volatilis -le, volatiliter, et hic volatus -tus, [4] et hic volucer, hec volucris et hoc volucre, idest velox, et hec volucris -cris, idest avis, invenitur tamen quandoque hic volucer vel volucris in masculino genere pro ave; et volito -as frequentativum. [5] Item a volo hoc velum, quia quasi ala volantis extenditur et navem volare facit, unde volare et nare reciproca sunt, idest reciproce unum poni-tur pro altero, quia et navis videtur habere alas in remis et velis, et avis videtur habere quasi remos et vela in alis; [6] unde hic et hec et hoc velox -cis, et comparatur, unde hec velocitas, et proprie velorum. [7] Item a velum, quasi per diminutionem, hoc vexillum, quasi velillum, unde vexillulum, et vexillarius -a -um, ad vexillum pertinens vel vexillum portans; et per compositionem vexillifer -a -um. [8] Item a velum velaris -e, et velarius -a -um, ad velum pertinens; et hoc velare vel velarium, idest velum, et sic dicitur locus velo obumbratus; [9] unde et sic dicebatur quidam locus in theatro, ad quem rapiebantur pueri post ludos, quia velum antependerent ut esset secretus, Iuvenalis (4, 122) 'et pegma et pueros inde ad velaria raptos'. Et nota quod velum grece dicitur armena, quia aere movetur. [10] Item a velum velulum diminutivum, et velo -as, tegere, cooperire, obumbrare, unde velamen, et velamentum; et hoc velum, quod ponitur super caput monacarum vel quod ponitur in ecclesia et in templis, vel etiam in aliis domibus, dictum sic quia obiectu suo interiora domorum velet. [11] Et velabrum -bri dicitur a velo -as, scilicet vas in quo olea contunditur, vel in quo frumentum purgatur, Plautus 'omnem rem gerunt quasi in velabro olei; [12] item velabrum dicitur quod velis transitur, vel locus Rome ita dictus ubi obsonia vendebantur, vel illud quo pastilli et huiusmodi cibaria velantur, Oratius (sat,. 2, 3, 229) 'cum scurris fartor, cum velabro omne macellum'. [13] Inde velaber venditor minutarum rerum commestibilium in tali loco, vel quia eas velat. [14] Velo componitur advelo, valde velare, abvelo -as, discooperire, convelo -as, develo -as, valde velare vel discooperire, invelo -as, obvelo -as, obtegere, revelo -as, detegere vel aperire vel manifestare. Velo et eius composita activa sunt et producunt ve-. [15] Item velum componitur velifer -a -um, et velivolus -a -um, quod velis volat ut navis, vel per quod velis volatur ut mare; et velificor -aris, idest velis tensis navigare, vel vela facete et erigere, vel velis pervium facere. [16] Item a volo -as hic veles -itis: velites dicuntur expediti milites vel pedites levi armatura armati, qui prelium incipiunt, et dicuntur a volando, quasi volites, vel a velocitate, vel a velum propter celeritatem, unde velitaris -re, et velitarius -a -um; et velitor -aris, ad modum velitum pugnare vel prelium incipere, et ponitur simpliciter pro pugnare, certare vel altercari. [17] Item volo componitur hic Vulcanus, ignis vel deus ignis, dictus sic quasi volans candor, vel quasi volicanus, quia per aerem volet et canus videatur, unde vulcanius -a -um. [18] Item componitur hic vultur -ris, et hic vulturis, et hic vulturius, pro eadem ave a tardo volatu, quasi tarde volans. [19] Volo componitur advolo -as, volare ad, abvolo -as, longe ab alio volare, separari, convolo -as, circumvolo -as, devolo -as, evolo -as, involo -as, intervolo -as, [20] pervolo -as, prevolo -as, obvolo -as, revolo -as, subvolo -as, subtus vel post vel parum volare, supervolo -as, transvolo -as. Volo et eius composita sunt neutra et corripiunt hanc sillabam vo-.